{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 32.1-4","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 32.1-4","ref":"32.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/32.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/32.1.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"eodem modo se habent in omni terrae loco, vbique enim Septentrio, & Meridies apud communes meridiani, & horizontis sectiones existunt; Vertex vero, & Imum, vbique distant per Quadrantes, idest, gra. 90. ab horizonte, ille supra, hic infra: siue sunt poli horizontis. At vero duo poli variam pro locorum varietate sortiuntur ab horizonte altitudinem, quę altitudo, vt supra innuimus, sumenda est in circulo meridiano, quia tanta est poli altitudo, aut depressio, quanta est Meridiani portio ab horizonte ad vtrumuis polum. Quoniam verò cognitio altitudinis poli cuiusuis regionis, seu horizontis, magni est in rebus Astronomicis momenti, eius hoc loco expeditiorem, ac certiorem inuentionem exponam. Quadrans igitur noster, Astronomicè in plano horizontali collocetur, vti supra dictum est, idest, supra lineam meridianam perpendiculariter, sed ita vt latus BC, versus Septentrionem spectet: hac enim ratione erit constitutus in plano circuli meridiani, siue meridianum referet, & proinde polum conspicuum directè aspiciet, quo parato, initio alicuius noctis longioris, & serenae, oculus per rimulas pinnularum Dioptrae aspiciens ad stellam quampiam ex semper apparentibus collimet; nam Dioptra interim stellae altitudinem in arcu DEB indicabit, quae sit v. g. DE, grad. 36. postea post horas circiter, 12. eandem stellam reuisat, eam enim iterum Quadranti appropinquantem inueniet: in eam igitur cùm exactè è regione Quadrantis fuerit, iterum collimet, notando eius nouam altitudinem v. g. DG. Dioptra enim punctum G, v. g. attinget. post haec, arcum, EG. qui inter binas altitudines intercipitur bifariam diuidat, sitque diuisio in H. punctum, H. directè polum aspiciet; & arcus DH. erit poi quaesita sublimitas. cui ęqualis necessario erit alterius poli depressio. huius ratio est, quia stellae illae ad polum, conspicuum sitae, sunt sempiternae apparitionis, ac proinde propè polum diurnas conuersiones absoluunt; quare singulis duodenis horis ad meridianum reuertuntur; quae igitur initio noctis Meridianum seu Quadrantem pertransierit, eadem post horas 12. semicirculum absoluens, ad eundem meridianum, sed tamen in alia altitudine reuertetur; cum autem gyri eius sint circumpolares, erit polus inter vtramque altitudinem veluti centrum, medius.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 31","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/31"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 32.5-6","label":"32.5 to 32.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/32.5"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}