{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 327","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 327","ref":"327","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/327","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/327.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Caeterum apud Polum Antarcticum tradunt esse duas maculas atrori Lunae deficientis similes, quarum maior propè polum zodiaci minor vero ad polum mundi vergit: & praeterea plures stellas, quarum vix vna, aut altera est secundae magnitudinis, nulla enim caeli pars minoribus & paucioribus stellis ornatur, quem haec austrina circumpolaris. quarum loca & nomina nondum satis comperta sunt: distinctae tamen sunt in 12 nouas constellationes, quarum haec sunt nomiua, Pauo, Toucan auis, Phaenix, Aurata. Piscis uolans, Hydrus, Chamaleou, Apis, Apis Indica. Triangulum Australe, Indus. vide Vranometriam Ioan. Bayeri, ex qua sequentem si guram accepimus, vt saltem in ea stellas illas antarcticas, nec non duas nu beculas, absque vllis figurarum inuolucris, quandoquidem eas oculis cernere minimè possumus contemplari liceat. sxDayex XX* Porrò haec figura refert stellarum positionem, quae in conuexo caeli, apparent, vti solent sphaerae Aratęę in ea, B est polus Mundi, A polus zodiaci, ABC colurus solstit: DEB colurus aequin. ADCE, circulus polaris antarcticus. F, nubecula maior ad polum zod. G nubecula minor. 1.2 3.4. sunt 4, stellae in posterioribus pedibus Centauri referentes erucem Hespanis il Crosero. Stella vero magna infra crucem, est prior pes dexter Cenauri, quam supra in Catalogo recensuimus. In praemissis stellis, 15. sunt primae magnitudinis ac mirae pulchritudinis, videlicet, Arcturus, Lyra, Capella, Palilium, Basiliscus, Cauda Leonis. Spica Virginis. Os Piscis notij. Dexter humerus Orionis, sinister pes Orionis, quae eadem est cum initio Eridani. Acarnar, id est, extrema Eridani. Canis maior, vel Syrius, Procyon, Canopus, Pes Centauri dexter in summo pede.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 321-2","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/321-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/321-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 328","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/328"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}