{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 328","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/328.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"vtrum auterm Canicula illa, quae vulgo tam malè audit, atque infamis est, sit Canis maior, an minor, alij vt Copernicus volunt esse minorem, alij maiorem malunt; ego libentius assentirer Copernico, quia Canis minor, & Canicula magis conueniunt. Nebulosae vero sunt in sequentibus locis. In dextro genu Cygni vna. In ex trema manu dextra Persei vna Praesepe in Canero. Vna quae sequitur aculeum Scorpij. In oculo Sagittarij vna, & in ipsa Ecliptica. In capite Orionis vna. Tres nebulolas ponit Tycho in capite Capricorni. Ego tandem existimo duas illas nubeculas, quas apud polum Antarcticum ponunt, esse duas stellas nebulosas, quod Telescopium manifestum reddet. Sphaerae Arataeae, idest, Globi Astronomici Constructio. TMmenso iam labore stellarum Catalogi conficiendi exantlato adieceLrunt Astronomi animum ad omnes stellas, ita in Globo depingendas, vt Globus sit depictus inerrantium Sphaeram imitaretur. Globum huiusmodi Sphaeram Arataeam dixere, proprerea quod Aratus Poeta Graecus, qui Alexandri Magni aeuo floruit, de huiusmodi sphaera eleganter cecinit; omnes, scilicet, constellationes, earumque fabulas eleganti ordine prosequutus. Neque vero difficilè fuerit habitis iam singularum stellarum longitudinibus, & latitudinibus eas omnes Globo appingere, hoc scilicet modo. In Globo exactè tornatili, inuenias primo, duo puncta diametraliter op posita, quae pro Zodiaei polis erunt, hoc modo, accipe Circinum, cuius cru ra sint intiorsum curua, & ex quouis puncto describe duos, vel tres circulos satis magnos, eosque singulos diuide in quatuor partes aequales. postea huic puncto qui horum circulorum polus est, affige ex altero extremo regulam flexibilem, oblongam, sed angustam. hanc, manente illa extremitate in polo, extende per puncta quadrifariam circulos secantia, describendo secus eam, lineam in superficie globi, sic describes quattuor lineas, seu, quattuor semicirculos transeuntes per quattuor circulorum diuisiones, qui semicirculi concurrent in punctum priori puncto diametraliter oppositum: eruntque ambo Eclipticae poli. Ex quibus describe Eclipticam ipsam, necnon Zodiacum, Aequatorem, Tropicos, ac Circulos polares, vt in apparatu de constructione sphaerae materialis docuimus. deinde diuide Eclipticam, & Aequatorem in gra 360. initio facto a sectione, quam Verni Aequinoctij esse volueris. in ecliptiea distincta sint. 12. signa, cum suis characteribus V. & &c. postea praedictam regulam ita dispone, vt vtroque extremo in polis iam inuentis affixa, sit instar semicirculi volubilis circa globum, ipsum leniter radens: latus vero vnum regulae transeat praecisè per polos eclipticae si producatur, quod latus solet dici linea Fiduciae. sed huius semicircularis regulae inspice hanc figuram, cuius duo ext ema, A, B, sunt perforata vt axi globi extra polos extanti affigi possit, atque in eo conuolui, latus A, C, B, quod est linea fiduciae transiens per polos, AB, diuidatur bifariam in C, à quo versus vrrumque extremum diuidatur in gra. 90. ad ipsos polos desinentes, sicut figura indicat.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 327","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/327"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 329","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}