{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 330","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/330.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"zodiaci signa diuisio; nam ductis, vti diximus, ex polis eclipticę 12, latitudinum circulis, totum cęlum instar Peponis in 12. segmenta diuiditur, quę ab vno polo ad alterum pertinent; continentque singula signa & omnes etiam stellas, denominanturque ab eo signo quod in medio cuiusque est: omnes igitur stellę, quę sunt. v. g. in eo segmento quod transit per Atietem, dicuntur esse in Ariete, etiamsi sint zodiaci polis vicinę, alię eodem modo in Tauro, &c. Hisce peractis globo Meridianum, & Horizontem accommoda, ita tamen, vt circa polos ęquatoris diurno motu expeditè reuoluatur. addetandem circuli quartam in gra. 90. diuisam, quę altero extremo haerens Meridiano in vertice horizontis, possit circa superius hemisphęrium circunduci, ad omnes videlicet verticales. hęc dicitur Quarta altitudi, num, cuius officium mox apparebit. De Stellis in Coelo dignoscendis, VONIAM iucundum, atque vtile est Stellas coeli non de facie tantum, sed eas distinctè internoscere, atque vnamquamque proprionomine compellare: ideo per Aratęam Sphaeram id facile sic assequemur. Eam igitur primò omnium oportet astronomicè collocare, eo modo, quo etiam Sphęram Armillarem collocare docuimus; sed amplius oportet assumere gradum Solis in Zodiaco, eumque infra horizontem occi duum iuxta nocturnas horas elapsas deprimere: quod fiet si pro singulis horis ab occasu Solis descendent gr. 15. Aequatoris cum ipso gradu Solis in hoc enim Globi statu omnes Stellae, & constellationes in Globo depictas directè respicient stellas, & constellationes, & omnes, quarum sunt imagines; vnde quodammodo eas nobis offendent, & notificabunt. Aliter sic, si nota sit tibi Stella quaepiam, quam tunc videas, accipe eius altitudinem supra horizontem per Quadrantem; deinde Sphęram motu diurno ita reuolue, donec Stella illa in Globo depicta eandem altitudinem supra mate rialem horizontem obtineat; quam altitudinem in Quarta à vertice hori zontis descendente numerabis; nam manente hac Stella picta in hac positione, erit Globus astronomicè collocatus. in quo Globi statu omnes eius stellae stellas cęli non solum referent, sed etiam indicabunt; nam vnaquę que Globi constellatio erit è regione, seu directè aspiciet cęlestem sibi co gnominem: vel vnaquaeque cęli Stella directè suae imagini globo appictae imminebit, ac suis radijs eam directè intuebitur. vnde licebit paulatim astra omnia in cęlo dignoscere, atque vnanquamque proprio nomine compellare operępretium autem est primum cognoscere Stellam polarem, cum propè eam sit polus arcticus diurnae totius Mundi conuersionis cardo spectabilis.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 329","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 331","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/331"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}