{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 336","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 336","ref":"336","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/336","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/336.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"signi Aquarij. Aequinoctium autem erat propè finem asteriimi Tauri: distant enim cornua Tauri à prima stella Arietis gra. circiter 46. in qua distantia erat etiam aequinoctij punctum. Atque haec dicta sint non tanquam vsquequaque vera, sed ex nostris suppositis, non leui coniectura. Ecce tibi quo peruadat humaua subtilitas. Velocitas diurni motus affixarum. Audabilis profecto curiositas quaerere quot milliaria singulis horis affixae percurrant, eae praesertim, quae propè aequatorem sitae reuoluuntur. cui fit sarisfaciendum puto; circunferentia maximi circuli Firmamenti, vt infra ostendam, continet diametros 881000,. quibus diuisis in partes, seu horas 24. vni horae obueniunt 36661/2, diametri terrae; vna autem diameter continet milliaria Astronomica 6873. quare si 3666 1/2 per 6873. multiplicentur, producetur 2512031018 numerus milliariorum, in vna igitur hora tot milliariorum milliones conficit stella propè propè aequatorem motu primi mobilis, sen diurno delata. Vtrum stella fixa plures gyros diurnos peragat, quam sol aut lunai Motus Trepidationis Firmamenti. PRaeter motum in lorgitudinem, & motum diurnum, tertium nonnullistellis addunt, quem Trepidationem vocant: quo Firmamentum versus Mundi polos lentissimè reciprocari, seu accedere, & recedere ad interuatium min. 24'. putant. Quam quantitatem colligunt ex maxima, & minima solis declinatione, cuius supra Tabellam exposuimus; vnde colligunt maximam, & minimam eclipticae declinationem, quam putant prouenire ex motu euiusdam orbis superioris, qui primo Firmamentum, deinde reliquum inferius caelum impellat, maxima vero differentia inter maximam & minimam eelipticae declinationem est min. 24. quae ex eo o ritur, quod poli eclipticae reciprocentur versus Mundi polos per spatium 24. mi. idque secus Colurum solstitiorum, in quo sunt vtrique poli, & mundi, & ecliptieae. Hanc Trepidationeum conijciunt absolui in annis circiter 3434. Aegypcijs.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 335-2","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/335-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/335-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 337","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}