{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 338-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 338-2","ref":"338-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/338-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/338-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"COLOPHON. De Caelo Empyreo. POstremo omnium supra Firmamentum Theologi aliud Coelum esse affirmant, nulla quidem praeditum stella, aut motu, sed faelicen Beatorum mentium sedem, quod Empyreum ab igne, seu claritate vocant. Hoc tamen ab Astronomis vllo modo cognosci nequit, cum nihil inde nostris sensibus ingeratur. PPENDIX. De vsu Sphaerae armillaris. COLENT nonnulli scriptores seorsim de vsu Sphaerae materialis, & armillaris agere, docentes qua ratione per eam inueniamus sequentia; locum Solis in zodiaco siue, gradum Solis quouis die dato. Secundo. decli nationes omnium graduum eclipticae. Tertio. Ascansionem rectam cuius. uis dati arcus, necnon gradus eclipticae. Quarto. Altitudinem Solis supra horizontem. Quinto. Lineam meridianam. Sexto. Poli altitudinem, atque adeo loci latitudinem. Septimo. Quatuor mundi plagas, ac ventum flantem. Octauo. Latitudinem ortiuam, occiduamue Solis. Nono. Areum semidiurnum, ac diurnum, nocturnumque. Decimo. Qua hora Soloriatur, sit meridies, & media nox. Vndecimo. Horam labentem interdiu. Duodecimo. Quantitatem Aurorae, seu Crepusculi. Decimo tertio. Diem, & horam aequinoctij. quae omnia, & quidem ni fallor aptius superius suis locis inseruimus, tantum in hunc locum differentes sequens Problema. Constructio Horologij Italici horizontalis auxilio Sphaerae materialis. ENTER caeteros huius Sphaerae vsus egregius ille est, quo Solaria Horologia construi possunt. idque in hunc modum: Oportet primo Sphęram huic negocio sic adaptare; eleua polum iuxta tuam habitationem, postea collocato vno Colurorum sub meridiano, obfirma partem Spharae, quam primum mobile diximus, cum meridiano, & horizonte, ita vt moueri nequeat. Secundo diuide vtrumque Tropicum, & Aequatorem in partes 24.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 337-2","label":"TRACTATVS DECIMVS TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 359","label":"COLOPHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/359"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}