{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 339","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 339","ref":"339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Idem affirmat Aetius Medicinae consultissimus sermone 3. cap. 4. sit; quandoquidem etiam stellae orientes, & occidentes aera mutant: vnde contingit etiam alios ventos aliter spirare, necessarium duxi hic tempera indicare, in quibus earum, quae aerem palam alterant, ortus, & occalus fiunt: nam sarorum corpora, & multo magis agrorum iuxta aeris statum alterantur. ea igitur sunt, Equus cum mane oritur; cum Pleiades oriuntur manè, cum vesperi occidunt, &c. quae apud eum reperies. Galenus ipse Medicorum princeps monet aegrotos ne se manibus Medicorum Astrologiam ignorantium committant, quia inquit, medicamina parum iuuant imo sape nocent, temporibus incommedis exhibita: tempora autem ex ortibus, & occasibus stellarum pendent. sed primus omnium Hippocrates in lib. de aere, & aquis, inter caetera haec habet; oporret autem, & Astrorum ortus considerare, pracipuè Canis, deinde Arcturi, & Pleiadum occasum morbi enim in his maximè diebus indicantur, alijque perimunt, alij vero desinunt, &c. Quamebrem operae pretium est, cognoscere quo anni tempore, quaeuis stella oriatur, & occidit. quod pulchre, ac commode indicabit sphaera Arataea seu Gebus Astronomicus, quem supra construximus; hoc modo; cum colloca astronemicè, deinde stellam illam, cuius ortus, tempus quaeris, statue in horizonte exientali, notaque gradum eclipticae, qui tunc simul horizontem tangit; cum enim Sol ad illum gradum peruenerit, orietur stella illa horizontaliter, & pest aliquot dies etiam Heliacè. posita item stella in horizonte occiduo, notetur pariter gradus eclipticae eundem horizontem contiagens, cum enim eum sol occupauerit: Sella ea vesperi horizontaliter occumbet, cum aliquot diebus prius heliace occiderit. quando vero sol fuerit in gradu huic opposito, stella eadem manè occidet. Maginus in suis Ephemeridibus exhibet tabulam ortuum, & occasuum praecipuarum stellarum. Deortu, & occasu inerrantium extat Autolycus antiquus Astronemus, qui O ympiade circiter 120. floluit: cum losephus Auria, & traduxit, & i Atrauit, Alter Aliter de Oriu, & Occasu syderum secundum Astronom.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 338","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/338"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 340","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/340"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}