{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 340","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 340","ref":"340","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/340","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/340.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"PRaedictae ortuum, & oceasuum acceptiones, communes sunt Astronomis & caeteris scriptoribus, quae vero sequuntur solis Astronomis seruiunt: eas Ptolemaeus coortus, & cooceasus appellate Latini Ascensiones, & Descensiones; quarum vsus est, vt per eas tempus mensuretur, quod insumitur in ortu, vel occasu alicuius signi, vel arcus zodiaci, vel stellae, vel puncti cuiuspiam. quae mensura sumitur penes aequatorem, quippe qui gniformiter moueatur, & horizontem pertranseat, & ideo communis mensura sit caelestium motuum, vt alias diximus: zodiacus vero ob sui obliquitatem inaequaliter ascendit, & descendit supra, & infra horizontem: & ideo mensurationi ineptus est. Ascensio igitur stellae alicuius est arcus aequaroris à sectione verna incheatus, & numeratus secundum signorum successionem vsque ad horizontem ortiuum, dum stella oriens, ipsum pariter horizontem attingit. v. g. in hac Parmensa eleuatione polari, quia quando Canicula, seu Procyon eritur, fite quando ortiuum horizontem attingit, tunc arcus aequtoris inchoatus ab aequinectio verno vsque ad eundem horizontem nuraeratus, continet gra. 102. erit Ascensio Procyonis gra. 102. aequatoris. Descensio pariter stellae est arcus aequatoris eodem modo computatus, qui demersus est sub occiduo horizonte, dum stella occidens eundem horizontem attingit. v. g. occidente eadem Canicula in nostra elenatione tunc praedictus arcus est gr. 117. eius videlicet descensio. Astronemi praeterea considerant Ascensionem, & Descensionem arcus cuiusuis eclipticę, idest, arcum aequatoris simul cum oblato arcu coorientem, aut cooccidentem, vnde tempus mensurant, quo totus ille arcus zodiaei emergit ab horizonte vel sub eo demergitur; tantum enim est tenpus, quantum arcus ille aequatoris importat; 15. enim gra. vnam horam efficiunt, &c. Has praeterea omnes Ascensiones, & Descensiones dupliciciter considerant; in sphaera videlicet obliqua, & recta; vnde eas in Obliquas, & Rectas diuidunt. Ascensio, aut Descensio obliqua est arcus aequatoris cooriens, aut coocidens alicui arcui eclipticae in sphaera obliqua. Ascensio, & Descensio recta arcus aequatoris, &c. cooriens, &c. in sphaera recta. Vbi illud sciendum Mediationem caeli cuiusuis puncti, vel arcus eclipticae esse pariter arcum aequatotis, qui simul cum assumpto eclipticae arcu Meridianum circulum pertransit, vel est arcus aequatoris numeratus ab aequinoctio qui pertransijt Meridianum, dum punctum assumptum vel stella Meridianum attingit: quapropter Mediatio caeli, & Ascensio recta sunt semper aequales, nec differunt nisi quia Ascensio recta refertur ad horizontem sphaerae rectae; Mediatio vero ad Meridianum: sed Meria ianus eodem modo se habet ad aequatorem, & zodiacum, atque horizon rectae sphaerae, omnis enim Meridianus est etiam alicubi horizon sphęrae rectae; & omnis horizons rectus est etiam alicubi Meridianus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 339","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 341","label":"CAPRICORNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/341"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}