{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 346","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/346.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"quod maximè hinc comprobatur, quia hae nostra aetate, qua non pauci stellarum obseruatores extiterunt, iam tres nouae sunt depraehensae, de quibus infra dicemus. plures videlicet in annis 34. quam in anteactis quinque annorum millibus. Quapropter sistellarum, ac caelestis militiae haberemus excubias, non deessent singulis aetatibus sua sydera aduentitia, De Stella Noua Cassiopeae anni 1572. Saeculo Hipparchi vsque ad annum Domini 1572. intercessere anni Aamplius 1170, quibus nouum sydus in octaua Sphaera effulsisse certo affirmare non ausim, etiamsi ob rationes ante allatas id credam, idemque nonnulli, dubia tamen scriptorum authoritate, affirmare cupiant. de hoc igitur, quoniam in se multa continet admiranda deinceps summatim dicendum erit. Igitur circa initium Nouembris anni 1572. labentis, haec primo toti mundo in Constellatione Cassiopeae illuxit, atque oculos omnium ad se alliciens conspecta est; quanuis putem prius exortam esse, & quidem minorem, sed non animaduersam, quis enim ad stellas singulis noctibus custodias, aut vigilias adhibet? at nisi nouum sydus sua magnitudine, ac splendore se ostentet, quis illud animaduertat? Durauit autem per totum annum sequentem 1573. & insuper vsque ad mensem Martij anni 1574. Forma eius fuit rotunda sicuti aliarum stellarum, scintillantes radios vndique eiaculans. Magnitudo eius apparens ab initio omnes affixas, etiam primi honoris excedebat, ita vt maximum Veneris iubar proximè aemularetur, albicante, claro, ac splendenti lumine. & non secus ac Venus in ipso meridie, aere sereno discretè videretur; quam magnitudinem paulatim minuebat, donee prorsus euanesceret. LOCYS eius in Firmamento fuit inter Cassiopeae stellas in Cathedra, in confinio viae lacteae boreali, distabat à polo mundi arctico gr. 28. 131. igitur eius declinatio fuit, gr. 61. 47l. longitudo eius gra. 36. 54. idest, in gra. 7. &. Latitudo eius gr. 54. Porrò retinuit semper eandem circunuicinis stellis distantiam, & positionem vsque ad finem quare in Firmamento immobilis haesit, MOTVS igitur ei proprius nullus fuit, sed sola conuersione diurna reuoluebatur. DISTANTIA eius à centro Mundi. Aio vna cum omnibus Astronomiae consultissimis, qui eam summa diligentia obseruarunt, eam supra omnia elementa, ac supra omnes planetarum regiones in Firmamento inter affixas effalsisse. Primo quia forma eius, & species caeteris inerran, tibus erat simillima. Secundo quia lumine claro & puro genuinas Firmamenti stellas aemulabatur. Tertio scintillatio eximia, ac prae caeteris luminibus coruscans apertè indicabat eam inter micantia sydera, quibus propriè, ac semper ea competit sibi locum vindicasse. Quarto immobilitas eius in eodem Firmamenti loco idem attestatur; quod euidens argumentum est eam in parte caeli inerrante extitisse. Cometae enim quia in parte caeli errante exoriuntur, ideo sicuti planetae genuini, motu proprio pererrant. Verum Astronomicas rationes, & quidem fortiores afferamus, eas nimirum quae à Parallaxibus petuntur. Primus modus indagandae parallaxeos est hic.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 343","label":"TRACTATVS DECIMVS TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/343"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 347","label":"TRACTATVS DECIMVS TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/347"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}