{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 347","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/347.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"si stella in diurna conuersione seruauerit semper eandem distantiam à vicinioribus stellis, idest, tam propè horizontem, quam propè verticem, nullam exhibet parallaxim. si vero distantiam variat parallaEF, IK, caelum stellae nouae xim habet. Exemplo sit figura, in qua terra obseruandae, HLG, meridianus in Firmamento descriptus. L, polus arcticus circa quem stella noua gybat. Loca eius obseruata erant in meridiano, in eo enim modo apparebat humil lima, vt in B, inferiori; modo altissima vt in B, superiori. obseruator sit in E, superficie terrae: si igitur stella obseruanda fuerit infra Firmamentum in gyro IK, obseruator eam videat primo in B. inferiori in Firmamento eritque B, locus eius visus, verus vero sit, A, & dueatur linea FA: erit igitur areus BA, parallaxis stellae. sit etiam apud stellam C, fixam, postea ob conuersionem diurnam quando stella erit in I, apparebit in altero B, altissima, eritque eius locus verus A, supra B, visum, vt prius; sed tamen propinquior eidem stellae C, quae modo infra A, erit, sed vicinior loco viso B. haec autem distantia inter B, C, erit nunc mit nor, quia vt alias dictum est, parallaxis, BA, minor est propè verticem, quam propè horizontem, quod quidem euenit si stella sit infra Firmamentum. si vero stella obseruanda sit in ipso Firmamento vt in B, vbi apparet, retinebit semper eandem distantiam ab affixa C, tam infra polum, quam supra. ratio est, quia linea visiua EB, nullibi secabit linea FA, sed in Firmamento vtraque separatim desinet, idest, nulla erit parallaxis, quae stellam B, nouam, stellae fixae C, apud verticem magis vniat, quàm apud ho rizontem, vt figuram consideranti pater. quoniam vero stella noua anni 1572. seruauit semper eandem distantiam ab ijsdem vicinis stellis, tam propè horizontem, quam propè verticem, ideo nullam habebat paralla ximi, xim, & consequenter altissima erat à medio. Aliter parall. ad polum L, perscrutantur; si enim stella B, tam infra, quam supra polum semper aequidistiterit à polo, signum est nullam adesse parallaxim. quod si propè horizontem infra polum, magis à polo distiterit, quam supra, parallaxis adest. vnde necessario ea stella infra Firmamentum in regionibus erraticis existet.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 346","label":"TRACTATVS DECIMVS TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/346"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 348","label":"TRACTATVS DECIMVS TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/348"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}