{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 35","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/35.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Aliter Aequinoctialem lineam, absque meridiana, inueniemus hoc modo; tempore alterutrius Aequinoctij in plano quopiam horizontali, & aprico, erigatur stylus, deinde interdiu notentur quotuis puncta per quae vmbrae apex incesserit, omnia enim illa puncta Aequinoctij die sunt in linea recta, quoniam tunc apex vmbrae incedit per lineam rectam in plano horizontali; haec igitur linea est, & dicitur linea aequtoris, per quam videlicet aequator horizonti inseritur; huius causam afferre Gnomonici est. vide igitur P. Clauij Gnomonicam lib. 1. prop. 11. corol. 2. Imò quolibet die sic eam breuiter reperies; nam si in eodem circulo, quem supra adhibuimus pro inuentione lineae meridianae, notaueris tantum duo puncta, G, H, eaque recta linea coniunxeris, erit ea Aequinoctialis. Verum non satis est Aequinoctialem lineam cognoscere ad perfectam aequatoris situationem percipiendam, sed praeterea opus est cognoscere, quomodo se habeat ad horizontem. in sphaera enim recta aequator erigitur supra horizontem ad angulos rectos, & per verticem transit: in sphaera verò parallela horizonti aequator coincidit, & poli eius sunt ijdem cum polis huius, idest, cum Vertice, & Imo: in caeteris autem obliquis sphaeris aequator facit cum horizonte angulos acutos, qui varij sunt pro varietate obliquarum sphaerarum. hanc igitur aequatoris ad horizontem habitudinem sic indagabimus. Inueniatur primo, vt superius dictum est poli altitudo, deinde huius altitudinis accipiatur complementum vsque ad 90. gra. idest, complementum Quadtantis nam istud complementum erit eleuatio, seu angulus aequatoris cum horizonte. habetur autem hoc complementum, si gradus altitudinis polaris demantur à gr. 90. nam residui gradus erunt angulus aequatoris quaesitus, exempli gr. quia eleuatio Poli Parmensis est gr. 44. 1/2 qui si à 90. demantur, remanent 45 1/2 qui sunt praedictum complementum, & proinde sunt eleuatio aequatoris in hoc Parmensi horizonte. Demonstratio huius haec est, quia dictum complementum est vbique aequale eleuationi aequatoris. sit in praesenti figura, meridianus circulus ACF. horizon AE, ęquator GD, poli mundi B. F. arcus AB est altirudo poli supra horizontem, arcus D vero BC, est complementum eius: arcus ED. est altitudo aequatoris; probandum est, arcum BC, esse aequalem arcui DE: quia igitur arcus BD, est Quadrans, idest, gra. 90. tantum enim distat polus à circulo maximo, qualis est aequator: pariter arcus CE, est Quadrans, idest, gra. 90, ob eandem rationem, quia videlicet, C, est polus horrizontis: ergo CE. BD. sunt aequales; dematur iam arcus, CD, qui vtrique communis est, sic enim demitur aequale abaequalibus; qui igitur remanent duo arcus, BC, DE, erunt aequales, sed BC, est complementum altitudinis poli AB, ad complendum quadrantem AC. DE verò est eleuatio aequatoris supra horizontem, ergo complementum altitudinis poli est aequalis eleuationi ęquatoris, quod erat demonserandum.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 34","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/34"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 36","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/36"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}