{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 373","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 373","ref":"373","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/373","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/373.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"qua de causa nos tantum gradus integros longitudinum sine vllis minutis scripsimus. Sed fortè in hac re Regum, ac Principum captanda est liberalitas, quam pro eorum in haec pulcherrima studia amore, spero non defuturam. fructus autem & vsus huius Tabellae est cognoscere exactè in superficie terrae locum, seu situm cuiusuis Vrbis, Oppidi, & ac. quod per eius longitudinem & latitudinem assequimur, vti Geographi docent. Qua ratione globus Geographicus constituatur. COdem prorsus modo, quo stellas omnes per earum longitudines, & Elatitudines depingunt in globo astronomico, de cuius constructione in tractat. de Stellis satis diximus, ita depingunt etiam in globo geographico omnia terrae loca, quorum longitudines, & latitudines deprehensae fuerint. In globo geographico designant ante omnia aequatorem, tropicos, & circulos polares; praeterea meridianos saltem per qui nos gradus aequatoris, qui erunt 36, horum vnum statuunt pro meridiano Fortunatarum, qui scilicet sit omnium primus, eumque facto initio ab aequatore diuidunt in gradus, quorum numeratio incipit ab aequatore, & definit in polis, ita vt in polis sint nonagesimi gradus: sed relege constructionem globi stelliferi, quae huic simillima est, & omnia tibi peripicua reddentur. Antipodes, Antaeci, Periaeci. Escriptis in Geographico globo locis omnibus cognitis, & conseEquenter tota ferè terra habitabili, quaedam inter eorum habitatores notandae sunt habitudines, vnde quidam dicuntur Antipodes, Antaeci, Periaeci. Antipodes ij dicuntur, qui diametraliter opponuntur, ijdenque sunt sub eodem meridiano: sed praeteres (extra sphaeram rectam, & paralle a) sunt in oppositis parallelis, quorum vnus est borealis, alter australis; vnde habent aequales latitudines, sed diuersas, vna enim est borealis, altera Australis. Sit globus terrestris, ACBD, in quo circulus AECG BHDF, sit meridianus, aequatoris autem diameter CD; sint EF, & GH, diametri duorum parallelorum oppositorum, quorum ille sit borealis, hic australis. A, polus arcticus, B antarcticus: iam habitatores duo G, & F, sunt mutuo Antipodes, opponuntur enim secundum diametrum GF, suntque in oppositis parallelis EF, GH. & sub eodem meridiano: eadem ratione A, B, sunt Antipodes, similiter C, D, quamuis non sint sub oppositis parallelis. Parmenses, & ij qui degunt sub altitudine poli Australis gra.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 370","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/370"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 374","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/374"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}