{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 375","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/375.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Quinta obliqua, cuius vertex est in alterutro circellorum polarium. Sexta obliqua, cuius vertex est intra praedictos circellos polares, non tamen suò polis ipsis. Septima est sphaera parallela, cuius vertex est alter polorum, alter vero coeli imum; in qua omnes paralleli aequatoris, sunt etiam horizontis paralleli, quia aequator ipse coincidit cum horizonte. Porrò sphaera recta nec borealis, nec australis est, sed in medio. Reliquae verò sex duplices sunt: sex enim sunt boreales, & sex australes, prout polus arcticus, aut antarcticus eis eleuatur, Proprietates autem harum habitationum, quas Astronomi considerant sunt quinque. 1. Ortus, & occasus astrorum, ac signorum. 1. Dies, & noctes. 3. Aequinoctia, & Solstitia. 4. Quatuor anni tempora. 5. Vmbrae solares. De prima Spaera, idest, recta, cuius vertex est sub Aequatore, Poli vero in Horizonte. TIN hac mundi constitutione, exceptis mundi polis, omnia coeli Ipuncta, omniaque sydera quotidie oriuntur, & oecidunt; ascenduntque, & descendunt, facientes angulos rectos cum horizonte, sicuti etiam aequator, & tropici recta ascendunt, & descendunt: vnde & recta sphaera dicta est. In ea dierum nulla sunt incrementa, aut decrementa. 3 Sed perpetuum est aequinoctium; quia, vt perspicuum est, adhibita sphaera materiali, eaque sic constitata, vt sphaeram hanc rectam, representet; horizon bifariam secabit aequatorem, tropieos, reliquosque omnes circulos vel potius spiras, quas Sol singulis anni diebus describit. Similiter reliqua sydera tantum supra horizontem, quantum infra morantur, ita vt semicirculos tam supra, quam infra horizontem ducant. Habitatores hi habent duas aestates, & duas hyemes, bis enim in anno Sol per verticem eorum transit, idest, in vtroque aequinoctio, quando videlicet aequatorem, attingit, sub quo eorum vertex est: duas igitur aestates habent in aequinoctijs, quia tunc Sol capitibus eorum imminens radijs maximè perpendicularibus terram impetit. duas verè hyemes, dum Sol circa tropicos versatur, vbi maximè à vertice eorum recedit. re vera tamen hae hyemes, ita appellantur respectu aestatum calidissimarum, non quòd admodum frigidae sint. ex accidenti tamen aliquo multis in locis res aliter BBb aliter se habet, cuius rationes reddere est Geographi, & nos eas, in locis Mathematicis Aristotelis in secundo Meteororum numero marginali 159. huic rei satisfecimus. Habent quatuor vmbrarum discrimina; oriente enim Sole habent vmbram occidentalem; occidente vero orientalem. Sole borealia signa obeunte vmbram meridianam proijciunt ad austrum. è contra vero in signis australibus vmbram borealem efficiunt, ratione harum duarum vmbrarum meridianarum, dicuntur Amphiscij, quasi Amphiumbrae, σκία, enim est vmbra.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 374","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/374"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 376","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/376"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}