{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 381","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/381.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Primo igitur per eam aspice directè ad locum F, & secus eam sic directam duc lineam AF, infinitae longitudinis pariter direct a Dioptra ad locum G, secus eam ducas lineam AG, in infinitum, quae tra nseat etiam per locum E. sit etiam B, locus quispiam, vt villa, vel castellum, in ipsa Meridiana situm, pro quo sufficit ipsa meridiana. idem facies tum reliquis locis C, & D, & alijs quotcunque Quibus peractis perge ad vnum ex praenotatis locis, v. g. ad D, quae statio secunda erit, ibique conscende speculam aliquam, & plano iterum astronomicè collocato, & obfirmato, accipe in linea AD, locum D, siue distantia AD, cuiusuis longitudinis, ad magnitudinem enim eies, reliquae omnes distantiae proportionales erunt. Ad hunc locum D, sic determinetum transser Dioptram, vt possit circa ipsum verti, atque ad obseruata loca dirigi. secus eam igitur collimans iterum ad castrem, F, ducas lineam DF. eodem modo duc caeteras lineas DCG, DE, DB, &c. nam in punctis concursuum F, G, C, &c. sunt pingenda castra praedicta, vrbes, villae, &c. eritque figura haec parua similis omnino regioni descriptae. corstat enim ex triangulis paruis similibus ijs, quae in ipsa preuincia describi possunt: sic ex loco D, poterunt aspici, & notari multa alia loca; quae postea ex tertia stagione, repertis concursuum purctis, in pictura definienlur. Atque sie per totam Prouinciam procedendo, eius absolues chorograpiam. Quod si nota fuerit vna ex distantijs, v. g. distantia AD, in milliarijs, reliquae omnes distantiae notae euadent; vt v. g. AD, milliaria 10, diuide igitur lineam AD, in partes, 10, aquales, postea per circinum examina quot huiusmodi partes contineantur in distantia AF, tot enim milliaria pariter in ea continebuntur; AF, v. g. sint partes, 5, ergo quinque milliarijs distat castellum, F, ab vt be. A. & sic de reliquis. Iam vero si alicuius vrbis lociue huius regionis comperta sit longitudo, & latitudo, reliquorum quoque locorum, ex distantijs iam cognitis, longitudo & latitudo latere non poterit. Alios modos sed minus idoneos, vide apud Gemmam Frisium. à quo hunc pariter in compendium redegi mus Hac tatione facile Patres rostrae Societatis poterunt nobile Sinarum tegnum ad veram descriptionem aliquando redigere. Diuisiones superficiei terrestris Globi. Escriptione terrestris globi ex praecedenti doctrina absoluta, statim D apparet eam totam diuidi in duas partes, in terrestrem videlicet, & aqueam, seu maritimam: & qua ratione terra & mare se inuicem complectantur, & intercursent: statimque manifestum fit, quae pars terrae, aut maris sit in zona torrida, quae in temperatis, quae in frigidis; quae earum climata elimata, & paralleli; quae longitudines, & latitu lines porrò ex mutua terrae ac maris incercursatione, oriuntar aliae terrae, & aquae diuisiones; nam omnis terra, vel Continens est, vel Insula, vel Peninsula, vel Isthmus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 380","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/380"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 382","label":"ADD.TAMENTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/382"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}