{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 388-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 388-2","ref":"388-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/388-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/388-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/388-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Quinta, Chronologia clarorum Mathematicorum, quam edidimus iam cum locis Mathematicis Aristotelis. Mathematicarum diuisio & explicatios. Pars prima. COnueniens immo necessarium omnino esse videtur, ante omnia breuem quandam ac simplicem Mathematicarum explicationem tradere. breuem inquam quoniam quamuis pluribus de quauis scientia disseratur, nunquam tamen naturam illius probè percipies, nisi scientiam ipsam animo totam comprehenderis. Mathematicae igitur scientiae aliae sunt speculatiuae, aliae practicae; item aliae purae; aliae mediae; tandem aliae subalternantes, aliae subalternatae. Per speculatiuas eas intelligo quae considerant quantitatem à materia abstractam, idest, nulla habita ratione materiae in qua ipsa quantitas detinetur. quod si quae concretam considerant, non tamen considerationem dirigunt ad opus. Speculatiuae Mathematicae sunt sex sequentes. Eometria quam primam facere libet, tractat de quantitate continua terminata, cuius sunt tria genera, linea, superficies, corpus: iuxta tres dimensiones, longitudinem, latitudiuem, & profunditem. Linea terminata est v. g. linea bipedalis, diameter alicuius circuli, vel quadrati, latus alicuius trianguli, quadrati, rhombi, &c. superficies terminata est, v. g. triangulum, quadratum, circulus, &c. corpus terminatum est vt cubus, conus, cylindrus, sphaera, &c. de quibus omnibus subtilissimè Geometria ostendit admirabiles proprietates. pars quae tractat de corporibus seu solidis proprio nomine dicitur Stereometria, 2 Arithmetica agit de quantitate discreta, finita, & terminata, siue de numeris finitis, & terminatis, vt sunt numeri quadrati, cubi, &c. compositi, incompositi, &c. horum naturam, & accidentia, eorumque, mutuas actiones perscrutatur. Hae porrò duae dicuntur purae, quod tractent de pura quantitate abstra cta à materia, idest, Geometria considerat triangulum secundum se, nulla habita ratione materiae in qua sit triangulum, siue enim sit in ligno, siue in aere, siue in caelo, siue in terra, illud eodem modo considerat. Similiter Arithmetica considerat numeros abstractos, idest, absque eo quod illis res vllae sensibiles subsint. reliquae vero quatuor quoniam quantitates praedictas in rebus materiatis aut sensibilibus constitutas contemplantur, propterea mediae vocantur, mediae enim sunt inter puras Mathematicas, & naturalem philosophiam. Praedictae pariter duae vocantur subalternantes, reliquae vero quatuor subalternatae: quid autem sit haec subalternatio mox apparebit. Ex medijs & subalternatis prima sit Optica, seu Perspectiua, quae de radijs visus, & lucis, idest, de Visione & Lumine tractat, quamuis à Visione Sola sit denominata. quia vero in praedictis radijs considerat lineas, angulos, atque hinc superficies, pyramides, conos, axes, &c.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 387","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/387"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 389","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/389"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}