{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 389","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/389.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"quae ad Geometriae obiectum pertinent, ijsque vtitur in demonstrando accidentia visus, & illuminationis, ideo Geometriae dicitur subalternari. eius sunt tres partes. Prima est de Directione, idest, visione, & illuminatione directa, idest, quae fit per lineas rectas simplices, quod accidit quotiescumque per vnicum medium, vt per solum aerem, & sine speculo fit visio, & illuminatio. Secunda est de Reflexione, idest, de visione & illuminatione reflexa, quae per speculum fiunt. haec propriè dicitur Catopetrica, siue Specularia; de ad mirandis enim speculorum accidentibus demonstrat. Tertia de Refractione, idest, visione, & illuminatione refracta, quae per radios fractos fiunt; quod accidit cum radij per plura media, idest, diuersae transparentiae, vt per aerem, & aquam transeunt; haec propriè dicitur Dioptrica. Quarta, Mechenica, quae de Machinis agit, siue vt ait Aristoteles versatur circa artificata, sicuti naturalis circa naturalia: de sex Machinis praecipuis, Libra, Vecte, Trochlea, Axe in Peritrochio, Cuneo, Cochlea egregia demonstrat: & quia in eis considerat quantitates virium mouentium, ponderum, motuum, temporum, quibus mouentur, & Machinas ipsas tanquam lineas quasdam circa centra reuolutas, ideo Geometriae subalternatur, idest, Geometrice demonstrat. Eius pars subtilissima est, quae centra grauitatis in planis, ac solidis perscrutatur. Quinta Musica, quae quoniam considerat quantitatem discretam in sonis & vocibus, seu numerum sonorum sonosque reducit ad numeros, ideo in demonstrando Arithmetica indiget, vnde & Arithmetice demonstrat, Arithmeticaeque subalternatur: praecipuè vero circa consonantiarum omnium naturam, & rationem, & accidentia versatur. Sexta, est Astronomia omnium nobilissima, cuius est totam Mundi Fabricam describere. quod perficit demonstrando de singulis mundi partibus Planetis, & Stellis, Locum, Figuram, Motum, Magnitudinem Illuminationem, & Vmbram. v. g. ostendit terram esse in medio Mundi, esse sphaericam, quiescentem, vt à Sole illustretur, qualem vmbram efficiat. haec Geometriae subalternatur quod hasce mundanas quantitates contempletur. subordinatur etiam Arithmetiae quatenus caelestes motus discretos facit, vnde passim numeris vtitur. Astronomicae partes censentur Tractatus de sphaera, Theoricae Planetarum, Tabulae Astronomicae, Computus Ecclesiasticus, Gnomonica, quae Solis vmbras obseruat, cuius praecipuum munus est solaria, & scioterica horologia construere: Geographia, quae totam terrae superficiem, atque omnes eius prouincias, & loca etiam respectu caeli describit: Astrologia, seu Iudiciaria, cuius est futura praedicere etiam vulgo pars Astronomiae putatur, sed immeritò, quia etsi nihil ferè demonstret conatur tamen per causas naturales, non Mathematicas demonstrare, quare parsphysicae censenda est. Verum quidem est hosce Astrologos nonnulla rerum asfronomicarum cognitione indigere, praesertim calculo, vnde sibi Astrologię nomen vsurparunt. Atque hae sunt sex scientiae Mathematicae speculatiuae, quibus respondent totidem practicae sequentes.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 388-2","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/388-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/388-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 390","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/390"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}