{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 4","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"inter duas lineas angulum illum facientes intercipitur, eique subtenditur, vt in superiori figura angulus BAF. erit gr. 60. quia arcus BF. illi subtensus, descriptusque ex A. extremitate eiusdem anguli BAF. est pariter gr. 60. similiter angulus FAC. erit gr. 30. quia arcus FC. illi subtensus est gra 30. angulus vero BAC. qui rectus est continet quantitatem gr. 90. quia arcus BC. gr. pariter 90. continet; vnde omnes recte anguli sunt gra. 90. ratio, huius est quia vt ex vltima sexti Elem. Patet, arcus habent eandem inter se proportionem, quam habent anguli quos subtendunt. v. g. ita est arcus BF, ad FC. vti est angolus BAF. ad angulum FAC. quod etiam facilè patere potest; si consideremus arcum illum, qui angulo opponitur, augeri, & minui ad diuaricationem, ac constrictionem linearum; ac proinde tantum esse, quantus est angulus illi insistens. Debet autem angulus, quando per tres literas est nominandus, ita nominari vt litera illa, quae est ad anguli apicem medio loco proferatur. v. g. angulus, qui ad A. efficitur à duabus lineis BA. FA. nominandus est angulus BAF. aut FAB. non autem BFA. aut FBA. Omne triangulum habere tres angulos continentes gr. 180. hoc est, aequales esse duobus rectis angulis. Propos. 3. VCLIDES hoc Geometricè docet ad 32. primi, quae vel GeomeEtriae Tyronibus notissima est. quod si lector adeo Geometria leuiter imbutus sit, vt eam nondum perceperit, liceat nobis in gratiam eius, huius propositionis tale experimentum afferre. Sit triangulum quodcumque ABC. Dico tres ipsius angulos A. B. C. simul sumptos esse aequales duobus rectis angulis, seu continere gradus. 180. ex prima enim propositione superiori manifestum est duos angulos rectos continere gr. 180. Facto igitur centro in A. describatur arcus DE. qui per primam Propositionem huius apparatus, expendatur quot gradus continat per diuisionem circuli vel semicirculi, vel quadrantis, cuius pars sit ipse arcus, idem faciendum erit, circa reliquos angulos B. C. vt eorum gradus inuestigentur: Inuentis igitur gradibus singulorum angulorum, ij simul addantur, summamque semper efficient grad. 180. quae est quantitas duo. rum rectorum: Et hoc erat probandum. idem experiri poteris hoc modo, nam si componantur simul tres arcus tribus angulis subtensi, semicirculum conflabunt.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 3","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/3"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 5","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/5"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}