{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 400","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 400","ref":"400","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/400","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/400.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"sic in sexta demonstratione Primi, probat Euclidas latera illa esse aequalia, quia alioquin sequeretur partem esse aequalem toti, quod est absurdum, vel impossibile, & hoc absurdum est medium huius Demonstrationis. in Demonstrationibus vero ostensiuis medium semper est Principium aliquod, sic in secunda Demonstratione primi, duae lineae BC. & AG. probantur aequales, quia sunt ęquales vni tertiae lineae GE. per 1. pronunciatum, quae sunt aequales vni tertio sunt aequalia inuicem: ex hoc enim axiomate infertur illa conclusio. proposito enim sibi tanquam scopo hoc demonstrationis medio, facillimè memoria tenem tur, & repetuntur omnes demonstrationes. hac de causa Aristoteles prudens philosophus haec media obseruabat, quod inde apparet, quia cum alicuius demonstrationis meminit, eius medium praecipuum semper innuit, sic cum inquit, cur Angulus in semicirculo rectus est? subdit rationem seu medium, quia scilicet est dimidium duorum rectorum. Vide Appendicem ad finem nostri operis de locis Mathem. apud Aristotelem, in qua omnes Demonstrationes primi Element. ad hormam logicam expenduntur, & earum media enueleantur. hac porrò obseruatione adhibita perfectius, & secundum Logicae praecepta percipitur ipsa Geometria. Secunda regula: In difficilioribus demonstrationibus aliquando augetur difficultas, propterea quod in ijs percipiendis necesse est fatigari imaginationem circa plures figuras quae ibi supponuntur, & desiderantur concipiendas, ac retinendas, vt intellectus circa eas possit discurrere, quod primo accidit in 12. secundi Elemen. in qua dicitur, quadratum lateris AC. majus esse quadratis laterum AB. BC. rectangulo bis comprelienso sub CB. BD. quae tamen quadrata, & rectangula, & aliae figurae ibi desiderantur: vnde difficilis euadit intelligentia illius: facilis tamen redditur si praedictae figurae ibi vtcunque addantur, eo modo, quo citantur. Tertia regula aliquando obscuritas oritur ex longo discursu per plures aequalitates, quae subinde variantur addendo, demendo, transferendo, commutando; quo casu vtile est rem ad calculum redigere, idest, in pagella notare membra aequalitatis hinc inde seposita, idest, figuras aequales contradistinctas, easque secundum discursus exigentiam addere, demere, transferre, commutare, &c. hac enim calculatione iuuatur imaginatio & discursus, vt possit vsque ad finem peruenire, alioquin in medio saepe cursu frangitur, & concidit. hoc etiam vsu venit in 12. & 13. secundi Elementorum. Secundò tandem sciat lector neminem posse euedere perfectum Geomeeram sine Arithm. neque per fectum Arithm. sine Geometria; sunt enim hae duae scietiae veluti duae sorores, vt ait Eutocius, quae sibi mutuas tradunt operas. hac de causa Euclides sapientissimè tres Arithm. libros inter sua ge ometrica Elem. inseruit. hinc videmus multa in 10. lib, secundum numerorum rationes demonstrari; sic omnia ferè quae à Geometris demonstrantur etiam per numeros, siue rationales, siue irrationales, summa iucunditate peraguntur, atque ob oculos ponuntur. v. g. demonstratio 47.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 399","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/399"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 401","label":"APPARATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/401"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}