{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 407","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 407","ref":"407","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/407","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/407.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"quaedam enim ad sensum videri possunt aequalia, quae tamen geometricè & verè non sunt aequalia. vbi notandum est Geometram, dum demonstrat, supponere se habere hanc Materiam intelligibilem praesentem, atque in ipsa posse se operari, idest, ducere in ea lineas, angulos, triangula, &c. & quanuis in suc Abaco delineet lineas & figuras sensibiles, non tamen propterea (vt ait Arist. tex. 25. primi poster.) falsum supponit, quia delineationes illas sensibiles pro intelligibilibus supponit, vt melius intelligatur. & vt ait Aristoteles Geometra nihil concludit eò quod haec est linea sensibilis, quam ipse exponit, sed virtute illius intelligibilis, quae per sensibilem ostenditur & quanuis haec materia intelligibilis nulla nunc extaret, satis est si possit extare, scientia enim abstrahit ab existentia sui subiecti. Forma Geometricae Demonstrationis. Anc debemus elicere ex Euclidis, & aliorum demonstrationibus qui Primo loco ponit Propositionem, quae scilicet proponitur vt probetur, vel vt efficiatur; illud dicitur Theorema, hoc Problema. Secundo Propositionem explicat apposita figura, quae in problemate continet quaedam Data, dantur enim vel puncta, vel lineae, vel anguli, &c. sic in prima Euclidis, datur linea vna, in secunda datur linea & punctum. in Thecremate exhibetur figura de qua passio demonstranda est, idest, quae est subiectum demonstrationis: sic in quarta exhibentur duo triangula, de quibus demonstrandae sunt aliquot aequalitates, & in ijs explicatur propositio. Tertio, sequitur Constructio, vt plurimum enim praeter data, & subiectum necesse est ad demonstrandum construere alias lineas, vel angulos, vel circulos, &c. sic in Prima Euclidis construuntur duo circuli, & duae lineae, in omni problemate necessaria est constructio saltem ipsius problematis. in Theoremate, nulla aliquando opus est constructione, vt patet in 15. primi. Quarto, sequitur discursus circa figuram constructam, qui propriè est ipsa Demonstratio procedens per enthymemata, quae probat aut factum esse, aut verum esse, quod proponebatur. hi autem discursus geometrici debent esse breues, & simplices, & propterea nihil in eis reperitur, quod ex praecedentibus non sit iam manifestum, & ideo procedit enthymematicè non syllogisticè; quamuis possit ad formam syllogisticam reduci, vt patet in scholio P. Clauij ad primam primi, sed id esset longum, & taediosum FFf ac ac minus perspicuum, & multa essent saepius repetenda, & superuacanea demonstratio porrò quo breuior, ac simplicior, eo melior. Est autem om nis demonstratio aut ostensiua, aut ad impossibile. Ostensiua ostendit per causam materialem, aut formalem, aut à signo: Quae ad impossibile est, vel deducit contra principia, vel contra demonstrata, vel contra hypote sim, seu suppositionem. Sexta primi repugnat principio illi totum est maius sua parte. vij. est contra v.xxv. est contra hypothesim. Quintò.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 406","label":"406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/406"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 408","label":"408","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/408"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}