{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 410","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 410","ref":"410","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/410","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/410.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"autem probandum est in vno tantum. Nona, dicitur fallacia vniuersalis, debet enim propositio esse talis, vt omnibus subiecti speciebus, & omnibus casibus aptari possit: si quis vellet ostendere, in omni triangulo parallelam basi, esse basi minorem, in demonstratione vero id solum ostenderet in figura Isoscelis, & ex natura eius, esset pseudographus. sic etiam quando habet varios casus; considera Secundam primi quae varios habet casus pro varietate locorum puncti A. dati, & tamen demonstrationem Euclidis conuenit omnibus illis casibus, Decima, est contra Geometriae principia; sic errabat Antiphon dum ad quadrandum circulum assumebat lineam curuam constare ex minimis rectis lineolis, quod falsum est. vide Aristotelem vlt. cap. Elench. cum nostra explicatione, Vndecima, cum aliquod falsum vel impossibile assemitur sic fallit Hippocrates in sua circuli quadratione, qui cum lunulam quadrasset, assumit postea ex quodam trapexio accipi posse tria triangula aqualia tribus lunulis, eo modo quo antea ex quadrato quodam triangulum aquale lunulae acceperat; quod falsum est. vide caput 31. secundi priorum Aristotelis cum nostra explicatione. Duodecima, cum aliquid assumitur quod non sit euidens, aut quod non sit demonstratum, etiamsi verum sit. Obijcies fortè, Euclides in prima assumit duos illos circulos se mutuo secare, quod non probat Respondeo id esse euidens, quid enim euidentius est, quam si vnus circulus habeat centrum in circunferentia alterius, simulque per centrum illius transeat, ipsum secare. Alia similia sunt apud Euclidem, & alios Geometras, quae tamen si bene considerentur euidentissima sunt, & propterea sine prebatione assumuntur. suecim atertia, cum malam illationem admittimus, vt si quis sic inferret, transitur à minori ad majus & per omnia media, ergo per aequale; videClauium ad 16. propositionem 3. Elem. in fine illius longissimi scholij. sic fal ebat Auerr. dum sic ratiocinabatur, vt est 6. ad, 3. ita 4. ad 2. ergo pe mutando vt 6 ad 2. ita 4. ad 3. haec enim non est permutata proportio, nec vllus alius modus argumentendi ex ijs, qui ab Euclide comprobantur, & apparet falsitas in numeris. nec pariter valet inferre, duae hae rectae lineae non sunt aequidistantes, ergo concurrunt.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 409.5-6","label":"409.5 to 409.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/409.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/409.5"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 411","label":"411","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/411"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}