{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 417","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/417.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Secunda, Echo ipsa idem manifestat, ipsa etenim nusque resonat, nisi vbi vox per lineam rectam à Sonoro ad Reflectens procurrit, vnde postea resilit. Tertia, sicuti in lumine, & visione in confesso est, rectas vndique lineas dari oportere, quidni etiam inm sono, & voce? Quarta, huius rei causa est, quod natura agit per lineas breuissimas, breuissimae autem sunt rectae, ad quasuis plagas extendantur. Caeterum dixi, (in loco aperto, ac libero) quod, vt vulgo notum est, sonus, & vox vel tenuissima per tubos, & canales, etiam curuos, ceu per soniductus, optimè defertur, ac longius quam in aperto propagatur. hac ratione in caenationibus concameratis, in quibus anguli caui parietum continuantur cauis angulis, qui per fornicem diametraliter transcendunt ad oppositum angulum parietum, etiamsi quis submisse loquatur in vno parietum angulo, ore in angulum obuerso, exauditur tamen ab altero, in altero angulo opposito auscultante, nihil interim audientibus intermedijs. id multis in locis licet expexiri, sed precipue celebris est Aula Sereniss. Ducis Mantuae. causa est, quia vox per angulum veluti per canalem vnita, & clausa, ascendit etiam per fornicis canalem, & ad oppositum murorum angulum descendit, vbi exauditur. quod si in fornice sint anguli non caui, sed conuexi & prominentes, seu adsit planum laqueare, vox illuc offendens, non vnita pergit, sed latè dispergitur. Porrò huiusmodi vocum propagationes, cum non fiant per reflexionem, institutae tractationi censendae sunt alienae. Sexta. linea Sonora actiuitatis, actionisuè, est ea secundum quam sonus quam longissimè propagari potest; aequalisque est maximae distantiae à Sonoro, ex qua sonus eius audiri potest. dicitur etiam semidiameter sphaerae actionis Septima. Reflectens est omne corpus, quod sonum modulatum, aut articulatum reflectere potest ad ipsum Sonorum, ad aliumuè. quod nos aliquando, & murum & parietem dicemus. Octaua. Sonora linea directa, seu incidens est ea, secundum quam Sonus primus à Sonoro manans rectà in obiectum aliquod corpus incidit. Nona. linea vocalis reflexa est ea, secundum quam sonus ad lobiectum corpus collisus reflectitur. Quae omnia vt probè percipiantur, praenotandum est, quatuor esse, quae eadem ratione per lineas incidentes, & reflexus explicari oporteat, lumen, & visionem; sonum, & auditionem. sicuti enim Perspectiui in luminis profusione, & reflexione considerant lineam radiosam, seu radium incidentem, & reflexum. in visione pariter concipiunt lineam incidentem, & reflexam. eadem ratione par est in foni prolatione, & reflexione lineas sonoras, & vocales statuere, quarum alia sint incidentes, aliae reflexae. Earum autem productio melius figurae huius exemplo percipietur. in qua Sonorum sit vbi A. corpus autem sonum reflectens sit paries CBD. dum igitur sonus ab A. quaquauersum diffunditur, in oppositum parietem impingit. in qua vocis diffusione licebit concipere innumeras lineas, quarum tres tantum hic depingun","prev":{"citation":"Sphaera mundi 416","label":"ECHOME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/416"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 418","label":"CHIHIOC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}