{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 419","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 419","ref":"419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"porrò ex praenotatis facile est varias Echus diuisiones, ac species definire; nam, Duodecima, alia est normalis, & reciproca, quae scilicet reflectitur per eandem lineam: alia vero cbliqua, quae obliquè per diuersam lineam à primaria reflectitur, quasi & ad alium Auditorem, quam ad Sonorum. haec autem aut fit per vnam tantum reflexionem, aut per plures. Decimatertia, alia item est ad ipsum Sonorum reflexa, & haec aut normalis aut obliqua, & per plures reflexiones. alia verò est ad alterum Auditorem; haecque aut normalis, aut obliqua. Decimaquarta, alia est monosyllaba, alia dissyllaba, alia trisyllaba, &c. pro numero syllabarum, quas repetit. Decimaquinta, alia est Echo monophona, seu simplex, quae semel scilicet tantum resonat; alia vero polyphona, quae saepius; diphona quae bis, triphona quae ter, heptaphona quae septies, &c. respondet. Decimasexta, alia tandem clara & sonora; alia vero submissa, ac taciturna. Quae omnia ex demonstrandis reddentur clariora. Anguli incidentiae, & reflexionis lineae sonorae sunt inuicem","prev":{"citation":"Sphaera mundi 418","label":"CHIHIOC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 419-2","label":"Theorema I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419-2"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}