{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 431","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 431","ref":"431","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/431","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/431.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"sonorum, ex demonstratis, eique Eehum resonabit, rursus considero aliam lineam SI, quae obliquè parieti AIB, occurrat, quare reflectetur vitra in alterum parietem in C, eritque IC; vnde iterum reflecti poterit ad A vbi fit alter Auditor, per lineam CA; quare ab audiente A, exaudiri poterit; est enim tota linea SICA, 75, ex hypothesi paulò minor tota linea actionis 80; igitur A, exaudiet vocem sonori S, ei secundò reflexam ex C, erit tamen Echo isthaec diuersa ab ea, quam percipit Souorum S. imò illa tardior in ratione sesquialtera, nam eius distantia à Sonoro constat tribus lineis SI, IC, CA, distantia autem per quam recurrit Echo ad ipsum Sonorum constat tantum duabus SR, BS, vnde patet propositum. eodem modo Echum tertiariam in ratione dupla, &c. similes facilè demonstrabimus. Corollarium. De Deceptionibus ab Scho obliqua. Ceidit saepe nos decipi ab hac obliqua Echo circa situm Sonori, euius causa est, quod saepe ob aliquod impedimentum, nequimus audire vocem primariam, sed reflexam tantum audimus. quare auditus iudicat se audire non per reflexionem, sed per directionem: & consequenter existimat Sonorum ad partem illam situm esse, ex qua sonum ipsius percipit. sensus enim auditus, sicuti & visus, nisi corrigantur ab intellectu, putant se per lineas tantum directas semper videre, & audire: sic oculus imaginem vltra speculum in linea recta se videre iudicat; pariter auditus existimat sonum reflexum propagari à Sonoro ad se per vnicam lineam rectam sic me Parmae, saepissimè sonitus campanarum S. Andreae decipit; cuius causa est aedificiorum vrbis multitudo; quae interponuntur inter illas, & meum cubiculum, sicque impediunt ne directum earum sonum exaudiam. vbi è contrario paries quidam, cui directus illarum sonitus per viam quandam accidit, eum mihi in meum cubiculum reflectit, quare existimo campanas praedictas existere ad partes illius parietis, qui mihi earum sonum reflectit, cum tamen sint in opposita parte. Cur Echus vox debilior, imbecilliorque sit quam primaria. CAusa est eadem, quae exilioris vocis directae, & nunquam reflexae: nam vocis sonus quò longius propagatur, eo magis gracilescit, & languet, donee in extrema distantia, qua exaudiri possit, vbi videlicet est terminus lineae actionis, penitus euanescat. quid igitur mirum si refl xa idem patiatur, quae est eadem cum ea directa, quae ablato impedimento Reflectentis, ogius rectà tenderet, adde quòd ipsa reflexio per se, ob R.flectentis, aut medij resistentiam, solet semper rem reflexam debilitare. Hactenus de Reflectentibus planis, nunc de concauis, & conuexis. Si Reflectens sit Sphaericum concauum, Echum perfectissimam ad suum centrum resonabit. Theorema XIV.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 430","label":"Theorema XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/430"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 432","label":"Theorema XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/432"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}