{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 434","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 434","ref":"434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/434.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Thegrema XVI. Atio est, quia talis figura lineas nullas, praeter vnam normalem reAflectit ad Sonorum, sed valde eas aliorsum detorquet. idque propterea quòd anguli incidentiae, & reflexioris oporteat esse compares. vt si daro sphaerico conuexo CBD, Sonorum I, in illud insonet, vna tantum IB normalis erit; reliquae vero omnes, quales sunt IC, ID, alior sum valde deflectentur per lineas CE, DF. quanto autem Reflectens hoc fuerit. maioris sphaerae portio, tanto minorem habebit curuitatem, seu magis ad naturam plani Reflectentis accedet, quare minus lineas refl.xas disperget. sicque poterunt nonnulae perpendiculari propiores, simui cum ipsa aliquantulam Echum resonare. atque hęc est ratio cur rotunda propugnacula, & similia nullam Echum efficiant. Concauum rectiplanum, vti est angulus concauus duorum parietum clariorem Echum resonat. Theor. XVII. TTOc me variè experientem docuit experientia in angulo duorum parietum recto, contra quàm prius opinabar. eram autem ab eo distaus minimum 24, passus geometricos, & ita ex aduerso ipsius, vt linea in ipsum angulum incidens faceret angulos semirectos cum vtroque pariete, seu diuideret ipsum angulum bifariam, vt in apposita figura, sit angulus cauus CBD, sonorum in A, linea incidens AB, faciat angulos semirectos ABC, ABD, quare in distantia 24, passuum, aliae lineae incidentes, & ipsi propiores propiores, faciunt pariter angulos ad sensum semirectos, aut saltem paulò minores, quales essent ACI, ADK. quare reflectentur etiam per angulos semirectos, atque in parietes vicissim oppositos, idest, linea AC reflectetur per lineam CD, facietque angulum reflexionis BCD ferè semirectum. pariter lineae incidentis AD, reflexa erit DC, ad angulum semirectum BDC.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 433","label":"Theorema XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/433"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 435","label":"Theorema XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/435"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}