{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 45","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/45.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Noctu verò id difficilius est: si tamen quis constellationem Zodiaci quampiam in Caelo cognoscit, ei ita obuertat signum, quod illi cognomen est in sphaera materiali, vt materiale sit aliquanto occidentalius; sic enim aliquo modo Zodiacus materialis caelestem tibi repraesentabit. cur autem signa sphaerae materialis debeant esse occidentaliora caelestibus, dicetur suo loco de stellis. Zodiaci autem & Eclypticae munia haec sunt. Primum est regula, & meni sura motus secundi, idest, motuum Planetarum, de quo dudum diximus, in Zodiaco enim computamus motus proprios singulorum planetarum, & stellarum etiam fixarum, quoniam secundum eius longitudinem, & secundum signorum consequentiam in eo progrediuntur; tantum enim dicimus Planetam profecisse, quantum ab initio Arietis, quod est Zodiaci initium, recesserit secundum signorum ordinem. sicuti aequator mensur at diurnum, & primum motum, sic Zodiacus metitur Planetarum proprium, & secundum. 2. Ex praedicto officio oritur secundum, quo Astronomi longitudinem syderum determinant. Est enim longitudo syderis arcus Eclypticae ab initio Arietis inchoatus, & secundum signorum sequelam computatus, vsque ad circulum maximum, qui per polos Eclypticae, & propositam stellam pertransit. v. g. stellae, quae sunt in Coluro solstitiorum, habebunt longitudinem 90. graduum, quia hic colurus transit per polos Eclypticae, & stellas planetasuè in ipso existentes, & distat à principio Zodiaci gra. 90. dicitur autem haec distantia longitudo, quia sumitur penes Zodiaci longitudinem, & circuli illi maximi, qui eam terminant, dicuntur circuli latitudinum, quia praecipuum eorum munus est exhibere syderum latitudinens, nam 3. Eclyptica est terminus à quo latitudines syderum computantur. est autem latitudo stellarum distantia ipsarum ab Eclyptica versus a terutrum polorum ipsius, accepta in circulo latitudinis, de quo antea dictum est. vel est arcus circuli maximi per polos Eclypticae, & stellam incedentis inter Eclypticam, & stellam interiectus. dicta est autem latitusto, quia sumitur secundum Zodiaci latitudinem, & est duplex Borealis, & Australis, nam 4. Eclyptica diuidit totum mundum in duo hemisphaeria Boreale, & Australe, quemadmodum etiam aequator. vnde fit vt eadem puncta, quae inter Eclypticam, & aequatorem existunt, sint respectu Eclypticae Australia, respectu verò aequatoris Borealia vel è contraIn Eclyptica assignantur o. nnium stellarum loca, etiamsi valdè distent ab ea; nam quaeuis stella dicitur esse in eo Eclypticae gradu, per quem circujus latitudinis eiusdem stellae incedit: v. g.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 44","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/44"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 46","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}