{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 47","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/47.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Cap. VII. De duobus Coluris. VOD ad eorum etymon attinet, audiendus est Macrobius lib. 1. de somnio Scipionis, praeter hos, inquit, alij duo sunt Coluri, quibus nomen dedit imperfecta conuersio. quę sic explico, Κολουρος graeca vox est, imperfectum significans: quia igitur in nostra obliqua mundi sphaera, in qua primi Astronomię cultores, qui nomina rebus Astronomicis indiderunt, imperfectè hoseè duos circulos apparere, videbant, eos ideo Coluros quasi imperfectos denominarunt. quod autem imperfectè appareant in obliqua sphaera, facilè in materiali sphaera videre est; eleuato enim nostro Arctito polo vtcumque, v. g. gradibus 23. 1/2 ita scilicet vt vterque polarium circulorum horizontem cont ingat, vnus superius, alter inferius, si postea motu diurno sphaera moueatur, illico apparebit illam Colurorum partem, quae intra polarem circulum antarcticum continetur, nunquam supra nostrum horizontem eleuari; idem in quauis sphaerae obliquitate videbis accidere, praeterquam in sphaera recta, vbi toti, successiuè tamen, supra horizontem ascendunt. Sunt autem coluri duo circuli maximi mobiles, ac singulares, transeuntes ambo per mundi polos, ibique se mutuo orthogonaliter, seu ad angulos rectos secantes, transeuntes etiam per quatuor puncta Zodiaci Cardinalia: vnde ille qui transit per puncta solstitialia dicitur colurus solstitiorum, in quo etiam sunt duo poli Eclypticae; alter dicitur colurus Aequinoctiorum, quod per puncta duo Aequinoctialia incedat: quid verò solstitium, quid Aequinoctium, dicetur suo loco. Inuentio autem situationis eorum in mundo, eodem modo, & eadem opera qua & Zodiaci ineunda est: motu enim primi mobilis perpetuo locum, vna cum Zodiaco variant; quapropter sphaera Astronomicè collocata in eadem constitutione, qua Zodiacum demonstrat, etiam coluros per quatuor eius puncta Cardinalia incedentes, rectè in caelo nobis repraesentare poterir; ac proinde eos rectè concipere poterimus. Colurorum officia sunt. Primum; Vsus eorum materialis mihi magis videtur quam, vt aiunt formalis: videntur enim in materiali sphaera potius poni, vt caeteros circulos mobiles sustineant, quam vt in cęlo circulos vllos repraesentent. possumus tamen aptè dicere eos fungi officio Primi mobilis, in eo enim, vt alias diximus, omnes circulos concipiendos esse Astronomi pręcipiunt. Cùm igitur videamus caeteros circulos Coluris incumbere, ijsque inniti, non secus, ac in primo mobili, idcirco eos illud referre non est inconueniens asserere Ostendunt illa quatuor puncta Zodiaci Cardinalia In coluro solstitiorum desumitur mensura, & quantitas maximae declinationis Eclypticae, necnon distantiae polorum eiusdem à polis aequatoris. tanta autem est maxima Eclypticae declinatio ab aequatore quantus est arcus huius coluri inter aequatorem, & Eclypticam interiectus, alteraque tanta est distantia polorum Eclypticae à polis mundi. Hanc porrò maximam Eclypticae declinationem variam varijs temporibus Astronomi com pererunt; de qua varietate in Tropicis dicendum erit. De duobus Tropicis.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 46","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 48","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/48"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}