{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 49-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 49-2","ref":"49-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/49-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/49-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Qua ex varietate sequitur, etiam necessario Tropicos eodem modo variari. cuius variationis latitudo sit quasi, 24'. vt patet ex praemissis obseruationibus. Tropicorum munera sunt. Primum Ostendunt extremas solis metas, seu extremos duos parallelos circulos, quos sol motu diurno describit, tunc quando est in ijs Eclypticae punctis, quae maximè ab aequatore recedunt; & in quibus in obliqua sphaera longissimos, ac breuissimos facit dies, ac noctes artificiales: sole enim principium SS, obtinente, longissima dies nobis, ac breuissima nox, contingunt; percurrit enim tunc Tropicum E, cuius arcus diurnus, in nostra sphaerae obliquitate, longissimus est; nocturnus verò breuissimus omnium qui in tota anni periodo contingunt, contraria accidunt sole O, initium inuadente 2. Solstitia contingunt sole iuxta puncta tropica versante. dicitur autem solstitium, quasi solis statio, quòd sol tunc videatur stare, idest, non videtur accedere ad nostrum Verticem, aut ab eo recedere, vel non videtur supra horizontem vno die magis quam altero in meridiano eleuari, aut deprimi. pariter videtur in eodem loco horizontis oriri, & occidere, sed apparet quotidie per eumdem caeli gyrum recurrere; re vera tamen quotidiè parum quid, quod sensu vix percipitur, à tropicis recedit, aut ad eos accedit; circa verò puncta Aequinoctialia admodum sensibiliter sol accedit, & recedit à nostro vertice, seu supra horizontem eleuatur, aut deprimitur. ex hac solis statione sequitur etiam dies ac noctes quodammodo stare, idest nec augeri, nec minui: non igitur solstitium contingit respectu motus diurni, quia videmus semper solem hoc motu circum ferri: neque respectu motus solis proprij, quia certum est eum quotidie vnum quasi gradum in Zodiaco progredi. Causa vero solstitiorum est Eclypticae ad tropicos situatio; nam vti materialis sphaera ostendit, ipsa Eclyptica ante, & post puncta solstitialia, extenditur secus ipsos tropicos, minimumque ab eis recedit, sed illis longo spatio adhaeret. v. g. gr. 15. Eclypticae praecedentes, & 15.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 49","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/49"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 50","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}