{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 5","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/5.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Aliter sic idem experieris: facto diligenter triangulo ex charta; ipsius angulos rescinde, eosque ad centrum A. circuli figurę Propos. prim. alterum apud alterum applica, ita vt mucrones angulorum simul conueniant ad A. lateraque eorum se mutuo contingant: statim enim videbis eos occupare spatium, cui in periferia subtenduntur grad. 180. siue semicirculus; & latera ipsorum extrema efficient lineam rectam, quae cum diametro congruet. Triangula aequiangula habere latera proportionalia. Propos. 4. OINT duo triangula ABC. DEF. aequiangula, idest, angulus A. sit aeS qualis angulo D. angulus B. angulo E. angulus C. anhulo F. dicentur haec duo triangula similia, erunt quae latera vnius proportionalia lateribus alterius, quae sunt circa aequales angulos, quaeque aequalibus angulis subtenduntur. v. g. quia anguli A. D. sunt aequales, erunt latera constituentia angulum A. analoga lateribus constituentibus angulum D. si tamen ordinatim sumantur prout opponuntur angulis aequalibus, quare erit vt AB. ad AC. ita DE, ad D. F. sunt enim priora duo circa angulum A. qui est aequalis angulo D. circa quem sunt reliqua duo, & priora duo opponuntur angulis C. & B qui sunt aequales angulis duobus F. E. quibus eodem ordine respondent reliqua duo latera. Similiter erit vt AB. ad BC. sic DE ad EF. quae sunt circa angulos pares B. E. & ordinatim respondent angulis paribus C. F. atque A. & D. tandem erit vt BC. ad CA. ita EF. ad FD. quae angulos CF. pares circunsistunt, paribusque angulis ordinatim subtenduntur. Hanc propositionem probat Geometricè Euclides ad 4. sexti. Tyro autem practicè idem experiri poterit circino perfectè acuminato: si enim inuenerit latus AB.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 4","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/4"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 6","label":"AD SPHAERAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/6"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}