{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 57-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 57-2","ref":"57-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/57-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/57-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Cap. I. De Mundi Loco. SSE in loco impropriè Mundo conuenit: sed ipse potius omnium reErum in eo existentium locus est, cum in eo omnia collocentur. siue enim locum pro superficie alterius corporis mundum ambientis cum nonnullis philosophis sumas, cum naturali lumine incertum sit huiusmodi corpus extra mundum circumsistere; incertum pariter erit hac ratione mundum aliquo loco contineri. si verò cum alijs, locum pro spatio, quod locatum occupat, determinato certis à mundi centro, ac polis distantijs, acceperis; manifestum est neque hoc pacto mundum vllo loco definiri; poli enim, & centrum mundi, potius alijs rebus mundi contentis distantias ac loca determinant, quàm ipsi mundo. Possumus tamen, idque operepraetium est, singuli in proprijs regionibus, aut habitationibus totius Vniuersi situationem, ac positionem, quae est quaedam locati conditio, comper tam habere, id est, cognoscere in nostra habitatione ex qua parte sint singulae quatuor mundi plagae, ac praecipuij Venti; quatenus polus eleuetur; Aequator, ac reliqui circuli, quam in caelo positionem habeant, &c quod facilè obtinere est, ex meridianae lineae inuentione, ac reliquorum, cum Astronomica sphaerae collocatione, vti in praecedenti de circulis tractatu abundè docuimus. Cap. II. De totius Mundi Motu. AN totus mundus progressiuo motu, ita promoueatur, vt locum subAinde secundum se totum permutet, nihil statuo, cum talis motus iudicium apud nos sit nullum; nam etiamsi hoc motu mundus propelleretur ill im illum tamen omnino nos latere oporteret: quemadmodum enim ij, qui in magna Naui celeriter acta occlusi sunt, ita vt nihil extra ipsam videre queant, nullo modo eam impelli animaduertunt: eodem nos pariter modo in hoc veluti ingenti mundi Nauigio conclusi, nec quidquam praeter ipsum intuentes, quamuis celerrimè progrederetur, nulla tamen ratione talem motum animaduerteremus. eo igitur omisso de alio omnibus manifesto differamus.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 57","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/57"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 58","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/58"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}