{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 66","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/66.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"5. Notandum aliam esse lucem primariam, illam scilicet quae nullo obice recta fertur: aliam secundariam, quae scilicet ex illa aliquo modo, sed tamen valde debilior, hinc inde deriuatur: sic in vmbra non omnino tenebrosa, lumen aliquod videmus, quod secundarium est; sic etiam in conclaui directis radijs imperuio, lucem secundariam, & aliquando tertiariam cernimus Lucem, vti diximus, vlterius semper rectà tendere, id quidem per idem medium, seu eiusdem transparentiae diaphanum verum est: si verò secundum medium, seu diaphanum alterius densitatis occurrat, ibi radius refrangitur, idest, angulum in eo confinio facit; inde tamen iterum rectus protenditur, exceptis radijs perpendicularibus, qui soli non refranguntur, sed recta tendunt. similiter si corpus opacum quod planè laeuipatum, ac perpolitum, instar speculi sit, radianti lumini obijciatur, lumen illine reflectitur, ac resilit, vt in speculis passim cernimus; quod tamen reflexum lumen, per lineas rectas reuertitur. hinc oritur luatriplex, directa, refracta, reflexa. in praesenti figura corpus lucidum, A, positum sit, v. gr. in aethere aut aere puro, emittatque duos radios AB, & AD, occurrentes densiori corpori, v. g. aeri, caliginoso, aut aquae, in confinio lineae, DB; radius AB, quia perpendicularis est ad aquam, recta vsque in C, tendit: at verò radius AD, quia obliquè aquae accidit ideo refrangitur in D, in confinio scilicet; postea tamen per DE, iterum rectus progreditur. In altera figura lucidum A, radium AB, in speculum DE, immittit; hic radius, quia obliquos est ad speculum, ideo ad partem alteram reflectitur: fiuntque duo angili aequales, angulus scilicet, ABD, qui angulus incidentiae dicitur, & angulus CBE, qui reflexionis est. quòd si radius AB, perpendicularis esset speculo, qualis esset AD, in se ipsum reflecteretur. 7. Posita hac radiorum recta processione sequuntur tres vmbrarum differentiae, quarum exempla in sphaericis corporibus exh beo, Primo enim si lucida sphaera, sphaera sibi aequalem irradiat, eius exactè hemisphaerium illustrat, vmbraque rotunda columnaris. seu cylindrica in infinitum proijcitur, vt prima figura indicat. Secundo, sphaera minorem sphaeram illuminens plusquam haemisphaerium illuminat, vmbraque exurgit conica, vt in secunda figira. quantum autem vitra haemisphaerium illustret, perpulchrè docet angulus vmbrae, quantus enim est angulus acuminis vmbrae conicae, tantus est excessus vltra haemisphaerium illustratus: vt patebit cum de vmbra terrae tractabitur.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 65","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/65"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 67","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/67"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}