{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 72","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/72.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Cap. IIII. TONNISI ex quantitate terrae prius exploratae, in quantitatis reNliquorum Elementorum, ac proinde totius Elementaris globi cogni. tionem iri potest. quapropter hoc loco, nihil certi statuere debemus, infra tamen manifestè ostendemus Diametrum Elem. sphaerae continere terrenas diametros, 52. quae efficiunt milliaria Astronomica 357396. milliare autem Astronomicum, vti postea dicemus, est sexagesima pars vnius gradus terrestris circumferentiae; estque idem, ac milliare commune, & vulgare. De lumine, & vmbra huius sphaerae, nihil peculiare hoc loco occurrit. TRACTATVS TERTIVS. De singulis Elementis, & primo de Terra. De loco Terrae. Cap. I. ICIMVS terram esse in medio sphaerae mundi, seu Firmamenti, ita E vt medium fine centrum eius sit vnum, & idem cum medio, sue centro mundi, & firmamenti, quod primus omnium Parmenides Eieates ante Christi natiuitatem ann. 452. circiter animaduertit. Prima ratio sit, quia existentibus nobis in quouis superficiei terrestris loco, stellae eiusdem semper magnitudinis cum ad meridianum peruererint, seclusis vaporibus, ac nebulis, apparent: quod non accideret, nisi aequaliter vndique ab omnibus caeli partibus, seu stellis distaremus: cum autem Firmamentum sit sphaericum, in eoque stellae infigantur, à quibus aquè vndique abscedimus, necessario sequitur, nos in medio eius, siue apud eius centrum residere; ac propterea Terra cui insistimus medium mundi obtinebit. 2. Vbique terrarum caeli medietas vna semper spectatur, altera semper infrà horizontem occultatur: videmus namque semper sex signa Zodiaci, quae caeli dimidium in gyrum occupant, supra horizontem, reliqua verò sex infra latere: quod quidem neutiquam contingeret, terra extra mundi medium sita. Idem etiam inde patet, quia cum luminaria sunt ex diametro opposita, quod accidit in perfecto pleni lunio, eorum vno occidente, alterum oritur, idest, ambo in horizonte spectantur, atqui horizon mundum bifariam secat, igitur mundi semissis supra horizontem existit. Porrò sicuti in cap. de horizonte dictum est, horizon physicus, & Astronomicus in caelo insensibiliter differunt; ob nimiam enim caeli à terra distantiam, differentia eorum inibi insensibilis euadit.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 71","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/71"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 73","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/73"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}