{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 79","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/79.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"+ Idem autem Geometricè ijsdem suppositis assequeris in hunc medum, in figura superiori, qua vsi fumus ad illuminationem terrae inuestigandam, ducatur linea OI, parallela ipsi BE, eritque parallelogranum, BEIO. nam etiam duae OB, IE, sunt parallesae, quia perpendiculares sunt eidem BE, per 18. 3. Elem. considerentur praeterea duo triangula ABC, & AOI, quae similia sunt, per coroll. 4. sexti; igitur per quartam sexti, est vt AC ad IC, ita AB, ad OB, siue ad ipsi aequalem, IE, & diuidendo vt AI, ad IC, ita AO, ad OB, siue IE, est autem ex suppositione AB, 5 1/2, partium, qualium IE, est vna; quare AO, erit 4 1/2, est igitur eadem ratio 4 1/2, ad 1. quę lineae, AI, quae continet semidiametros terrae, 1142, ad alium numerum, qui explicet quantitatem vmbrae terrestris, qui per regulam auream reperitur esse quasi 254, scilicet semid. terrae. tanta igitur est terrestris vmbrae à terra proceritas, cum igitur inuestiganda est alicuius astri vnbra, fiat vt excessus diametri solis supra diametrum astri, ad astri diametrum, ita distan tia solis ab astro ad aliud per auream regulam, illud enim erit vmbrae longitudo. vide infrà in cap. de Lunae magnitudine; necnon in cap. de loco solis; vbi plura de hac vmbra, & modo eam describendi traduntur. Tandem considerandus est huius vmbrae motus; cum enim ea sit penitus soli auersa, erit semper eius apex in gradu ec ypticae solis opp sito, progredieturque consequenter ad motum sol is secundum signorum ordinem. atque haec ad hanc vmbram collustrandam sufficiant. De Terrae Figura. 1. DVERI, atque imperitum vulgus, sensus aestimatione persuasi, terram esse planum quoddam ad caelum vndique attinens, falsò existimant: Quorum mundi fabricam habes in secunda figura cap. 1. de sphaera Elementari, in qua terra secundum eos esset p anum AC, caelum verò esset circulus ABC. pag. 70. si enim id esset; primo sequeretur magnum inconueniens, neminem scilicet (praeter vnum) in tali terrae planitie habitare, aut consistere posse (quod prima facie mirum videbitur) nam si terra esset tale planum, in eius medio esset centrum mundi, quia huiusmodi planum secat caelum, ac mundum bifariam. atqui omnia grauia descendunt ad centrum mundi nisi impediantur: igitur quoduis graue positum in illa planitie extra centrum illud, ad illud delaberetur, quia nihil obstaret. quare solus ille habitator, qui in medio terrae, atque adeo in centro esset, ibi manere, ac consistere posset, is enim centro mundi haereret. caeteri verò in plano ille non possent erecti insistere, quia vt erecti insistamus, necesse est nostri corporis longitudinem esse in linea perpendiculari, quae directionis dicitur, ita vepedes centrum aspiciant, caput verò sursum ad caelum.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 78","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/78"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 80","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/80"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}