{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 84.1-5","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 84.1-5","ref":"84.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.1.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Aristoteles igitur ibi in comprobationem huius adducit primo magnam illam Aegypti aggerationem à Nilo flumine factam, pars enim illa Aegypti, quae Delta, Nilique donum appellatur ab Herodoto, ex arenis, & limo ex Aechiopiae montibus simul cum aquis Nili delabentibus, est conflata, atque antiquo litori addita, cui locum paulatim mare cessit, estque propterea Nili donum appellata. Secundum Aristotelis exemplum est Ammonia Regio: cuius humiliora loca, scilicet maritima, palam, inquit, est, quod aggeratione facta, fiunt stagna, & continens; & succedente tempore aqua stagnans exsiccata est, & iam ob aggerationem annihilata. Tertium exemplum est Meotidis Paludis; at verò ait, & quae sunt circa Meotidem paludem creuerunt alluuione fluuiorum tantum, vt multo minores magnitudine naues, nunc innare possint, quam anno ab hinc, 60, quare ex hoc facilè est ratiocinari, vt multa stagnorum, ita, & hoc opus est fluuiorum, & tandem necesse est, totum fieri siccum. vide Polybium lib. 4. pag. 317. Quartum est Bosphorus Thracius, quod apud ipsum, breuitatis causa videas. Quinro accedat Plinij testimonium, qui tradit multas terras nasci, non solum fluminum inuectu, sed etiam marium recessu; sic mare ab Ambraciae portu, 10. millia passuum, ab Athenarum verò, 5, millia; & alijs in locis plus minusuè recessisse scribit. hac facit locus Strabonis lib. 12. de Pyramo Ciliciae fluuio; montes vero, inquit, egressus tantum limum in mare deducit, partim ex Cataonia, partim ex Cilicię campis, vt huiusmodi de eo oraculum feratur: Tempus erit rapidis olim cum Pyramus vndis, In sacram veniet congesto littore, Cyprum. Hic enim fluuius è regione Cypri insulae in mare influit: haec Strabo, apud quem plura huc spectantia, ac scitu digna reperies. Verum recentiora, ac propiora non desunt experimenta. Rauenna olim erat extremo litteri adhaerens, nunc obaggerationem mare ab ea multum recessit. Patauium mare alluebat, quod nunc, 25.m. passuum distat. Aestuarium ipsum Venetum ob arenas à fluuijs hinc inde inuectas, fundum adeò extulit, vt vix amplius nauigationi fit idoneum: periculumque immineae ne Venetiarum mirabilis locus ex maritimo fiat terrestris. demum noster Bononiensium Rhenus, quamuis exiguus torrens, paucis tamen annis quibus in Padum, in quem arte immissus, influxit, eum ita arena, atque limo compleuit, vt & Pado, & sibi magno agrorum damno, viam in mare obstruxerit. Cum igitur ob varias aggerationes mare cogatur magis quotidie recedere, fiatque alueus ipsius angustior, & elatior, necesse est aliquando futurum vt exundare incipiat.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 83","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/83"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 84.6","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.6"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}