{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 85-2","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 85-2","ref":"85-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85-2.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Cap. V. De Terrae Magnitudine. VPLICITER Telluris magnitudo consideranda est, comparatè videlicet, & absolutè. Terra igitur supremo caelo, ac toti mundo comparata est instar puncti, ac illius veluti centrum insensibile in eius medio residens. quod quidem primo ex eo patet, quod vt supra probauimus ex quouis terrae superficiei loco, non minus caeli dimidium, quam si in eius centro essemus, videamus; argumentum sanè euidens Terrae crassitiem nullatenus obstare, quin mundi hemisphaerium, seu semimundum spectemus, ac proinde ipsius molem ad totum mundum collatam insensibilem omnino euadere. inspiciatur figura seque pa. 88. vbi quia terra maior est quam oporteret, ideo horizon physicus, KL, non dirimit caelum in partes aequas, nam pars, KCL, supra dictum horizontem, quae sola à suo habitatore videri potest, multò minor est semimundo. Quod si terra ibi depicta esset adeò parua, vt centro suo ibi depicto aequalis esset, tunc horizon, KL, coincideret ferè cum horizonte astronomico, AD; ac proinde caelum in partes ad sensum aequas secaret, non aliter ac ipsa terra faciat. existimandum igitur eam ad caelum nullius esse magnitudinis. Ex probatissimorum Astronomorum sententia, vt postea videbimus inerrantium sphaera, siue firmamentum ad terram collatum, eam saltem habet rationem, quam 2, milliones millionum, &c. (vt aiunt) habent ad 1, idest, 2. 744000000000 ad, 1, hoc est, intra firmamenti concauitatem continerentur duo milliones millionum, &c. Terrarum. quare merito dicendum est, eam insensibilem euadere si cum Firmamento comparetur, cum vnitas ad tantum numerum sit penè nihil. 3.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 85","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 86","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/86"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}