{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 86","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/86.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Idem ostenditur ex Asttonomicis instrumentis, vti sunt solaria horologia; quando enim ea construunt Astronomi, supponunt styli apicem esse praecisè in centro terrae ac mundi, cum tamen postea eo vtimur, non in centro mundi, vel terrae, sed valdè ab eo distantes, videlicet in terrae superficie sumus; nihilominus tamen horas adeo exactè indicat, ac si in centro existeret. quod euidens indicium est, Telluris globum non solum ad totius vniuersi machinam, verum etiam ad caelestem solis regionem indiuidui puncti vicem obtinere; quandoquidem sol circa styli apicem supra terram existentem, eadem efficit, quae si in eius centro esset, efficeret 4. Argumenta illa omnia superius allata, quae terram in medio mundi esse conuincunt, eandem quoque esse instar puncti demonstrant: offendunt enim primo terrę superficiem in centro mundi existere. Illud postremo notandum quatuor has rationes pro terrae paruitate allatas, conuenire etiam, & applicari posse Elemento aquae, siue mari, vt consideranti facilè patebit. Terrae Magnitudo absoluta Iam tandem ad hanc subtilissimam Astionomorum indagationem, atque vt ita dicam, ad primum Astronomiae miraculum peruenimus: Enimuero non so um illiteratorum vulgus, verum etiam philosophantium complures saepius audiui, praeclaram hauc atque abstrusam cognitionem humani ingenij viribus imparem existimantes. quis enim, aiunt, eam metiens obiuit, aut ambire potuit, pelago, lacubus, montibus circu nambulantem impedientibus. Verum enimuerò Astronomi non pedibus, sed ingenio, ac solertia sublimius incedentes, eam circum lustrarunt. Rem autem aggrediamur. Quadruplicem in quauis sphaera, vti terra est, quantitatem considerare Geometrae solent; diametrum videlicet eius, perip heriam eius circuli maximi, superficiem conuexam, vltimo solidi tatem. sed priusquam praedictas terrae quantitates indagemus, aut metiamur, de mensuris ipsis nonnulla pręmittere oportet. Pes Romanus erat duplo maior quam linea AL, in margine adscripta, quem ex P. Vilalpando de templo Salom. desumpsimus. Pes autem continet digitos, 16. Passus Geometricus continebat pedes quinque. est autem interuallum intur eiusdem pedis vestigia duo dum ambulamus. i. ab eleuatione eiusdem inclusiuè plantae vsque ad eiusdem positionem exclusiue.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 85-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85-2"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 87","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/87"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}