{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 9","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/9.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"quoties igitur latus AC. ingredietur in latus AH. toties semidiameter terrae nota necessario in gredietur in distantiam lunae à terra, hoc est, toties in ea continebuntur mil liaria, 3436. vnde cognita atque perspecta erit Lunaris illa altitudo, quae la cus vnum, & quidem inaccessum trianguli dati magni efficiebat. Quod si accidat latus AC. nec semel, nec bis, teruè praecisè contineri in latere AH. tunc per circinum accipiendum est ipsum AC. applicandumque lateri AH. quoties fieri potest: & postea pars, quae superest de latere AH. accipienda est circini interuallo, vicissimque applicando ipsi AC, incipiendo ab A. vt appareat quantae parti ipsius adaequetur, v. gr. quia latus AC. semel tantum integrè continetur in latere AH. trianguli constructi in instrumento, ad aequaturque parti ipsius AL. quae propterea esse 100. apparet: vt ergo reliquam quoque partem LH. cognoscamus, eam interuallo circini acceptam vicissim adaptabimes lateri AC. incipientes ab A. congruetque, v. g. parti eius A 30. quae est, 30. particularum: quare tota AH. erit 130, partium, qualium AC. est 100. proportio igitur earum nota; latusque AHuotum, quod intendebamus, Sphaeram materialem, atque Armillarem construere ProposPRES Sphaeras solent Astronomi ad res caelestes facilius declarandas construere. Prima dicitur sphaera Armillaris, estque instrumentum quoddam ex pluribus circulis, aut armillis in sphaerae figuram simul coapta. tis compositum, quo totius Mundi fabrica, & motus percommodè explicantur: atque eodem nos in praesenti opera vsuri sumus, eiusque constructionem nunc exposituri. Secunda dicitur sphaera Arataea ab Arato poeta graeco; qui eam elegantissimis versibus explicauit: communiter dicitur Globus astronomicus; in eo enim omnes stellarum inerrantium constellationes suis locis, ac neminibus depinguntur, facileque addiscuntur, de ea nos etiam in tractatu de stellis, agemus. Tertia est Globus Geographicus, in quo maris, ac terrae super ficies suis locis, magnitudinibus, ac nominibus depinguntur, atque exponuntur. Vt igitur Armillarem sphaeram fabricemur; parentur primo ex solida materia tres circuli omnino inter se aequales: & quartus etiam tanto illis minor ve intra eos laxè contineatur, in duobus circulorum aequalium erenae, siue incilurae fiant diametraliter oppositae tales, vt ij possint ad argulos rectos simul in eis mutuò coaptari, & tam concaua, quam conuexa ipsorum esse in eadem sphaerica superficie. in his incisuris fiant duo parua foramina ex diametro pariter opposita, quę poli mundi erunt. Postea eorum alter diuidatur per primam propos. in gra.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 8","label":"Prop. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/8"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 10.1-4","label":"10.1 to 10.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/10.1"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}