{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 90","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/90.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Post Eratosthenem Possidonius ille Philosophus (cuius ia5OD nuae, cum ad eum audiendum Pompeius Magnus adiret, Imperij fasces submissit) nouam de eadem re rationem excogigitauit; duo enim loca sub eodem meridiano sita assumpsit, Rhodum vbi ipse degebat, & Alexandriam; quorum itinerum interuallum iam exploratum habebat; atque vtrobique infignis illius flellae, quae Canopus dicitur, quaeque in Argus temone fulget, meridianam altitudinem depraehendit. haec porrò Rhodi horizontem vix ascendit, sed eum leuitur ita perstringit, vt ex editioribus tantum locis videri queat: illine vero Alexandriam procedenti fit ea semper sublimior, donec Alexandriae eleuetur in meridiano circulo partibus 7 1/2. rectè igitur conclusit assumptas vrbes terrenum meridiani arcum intercipere totidem partium; eadem videlicet argumentatione qua vsi fuerant maiores in poli eleuatione, eadem fini, obseruanda: atqui Rhodum inter, & Alexandriam compertum illi erat contineri stadiorum, 5 000, quare cum partes, 7 = sint totius maximi circuli pars, 48. sit vt si 5. 000, mulriplicentur per 48, producatur numerus stadiorum totius terreni ambitus, videlicet, 240. 000, idest, ducenta quadraginta millia; quae efficiunt milliaria astronomica 30000. ex Cleomede. idem obtineri potest ex cuiusuis alius stellę fixę obseruatione. Hipparcus etiam, teste Plinio, Astronomiae consultissimus, quippe qui primus accuratè stellis omnibus numeros, & nomina fecit, maiorum vijs insistens, affirmauit terrae ambitumcontinere stadia 277000,, quę efficiunt milliaria 34. 6251. Ptolemaeus deinde Astronomorum princeps, ijsdem modis terrestri peripheriae stadia, 180. 000,, seu milliaria 221500., attribuit. Cum deinde litterae ac praecipue Astronomica studia apud Arabes floverent, extitit Almamon rex Arabum regalibus hisce studijs oblectatus, cuius praecepto, vti narrat Abifeldea pariter Arabs initio suae Geographiae, nonnulli ablegati fuerunt, qui in Campis Singar, & vicinis maribus iuxta rectum iter, & poli situm, obseruarent quot milliaria responderent vni gradui caelesti, & depraehensum fuisse ab illis in vno gradu conficiendo milliaria, 56 1/2, pertransiri, ac proinde totum terrae ambitum constare milliaribus 20400, quam magnitudinem caeteri Arabes, Alfraganus, Thebitius, &c. complexi sunt.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 89","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/89"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 91","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}