{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 92","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/92.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"Oportet igitur vt montis altitudo perpendicularis ab eius vertice, vsque ad maris aequilibrium, (idest, vsque ad maris superficiem, quae si extenderetur sub monte esset) nota sit in passibus. (qua vero ratione hae montium altitudines mensurentur, in sequenti appendice ostendemus) deinde ex ipsius vertice metiemur interuallum vsque ad extremam horizontis periphaeriam, quod quidem non solum Geometricè, vt ipse Maurolycus supponit, ostendemus, verum etiam mechanicè praedictum in teruallum vsque ad aliquod vltimum in horizonte visum, mensurabimus, videlicet per Decempedam, qua practici mensores vtuntur. quibus paratis intelligantur iam hęc in pręsenti figura; sit circulus terrae CB, ex centro, D, descriptus: linea, AB, sit pro altitudine montis perpendiculari, quae extendatur vsque ad centrum terrae, D. linea AC, sit radius visiuus ad vltimum vsque horizontem, C, desinens, ac proinde tangens terram in puncto, C; ducanturque, CD, & CB. propositum est igitur ex praenotatis cognoscere lineam, BD, semidiametrum videlicet terrae. considero igitur triangulum, ACD, in quo ex pręmissis cognitum est latus CA, ad sensum enim aequale est ipsi CB, iam in passibus cognito. duo praeterea anguli manifesti sunt, angulus enim ad C, est rectus, per 18. propos 3. Elementi. Angulus vero ad A, cognoscitur ex instrumento, veluti ex Quadrante nostro, per cuius dioptram ex A, collimandum est in C, per 5, igitur Appar. propos. construatur in papyro triangulum simile triangulo huic ACD, ex quo per 6. propos. eiusdem Appar. veniemus in cognitionem proportionis, quae est inter latera, CA, CD, id est, innotescet quoties, CA, contineatur in C D. cum autem, CA, cognita sit in passibus, necessario ipsa quoque CD, terrae semidiameter in passibus manifesta erit. quod porrò attinet ad interuallum CB, mensurandum, satius fortasse esset illud non ex montis apice A, verum ex C, praenotare. est autem C, primum horizontis punctum, ex quo Aethnae vertex igniuomus primo spectatur: quare esset id Nantis admodum facilè, quibus noctu is vertex, cum sit igniuomus, ac splendidus in mari à longe conspicuus est; à loco enim in quo primus conspicitur, mensurandum esset vsque ad montis perpendiculum. Atque hic esto modus iuxta nostram demonstrandi methodum. magis vero geometricè cum ipso Maurosyco in hunc modum; in eadem figura linea, CB, quamuis re vera fit curua, si tamen pro recta capiatur, in tam pauca circuli terrestris portione, nihil erroris sensibus ingeret. Cum igitur in triangulo ABC, angusus ad B, sit rectus, & rectae CB, BA, notae sint ex mensuratione; eorum quadrata capiantur, idest, numeri, passuum earum in seipsos ducantur; horum numerorum quadratorum summa aequalis erit quadrato lineae, AC, per 47. primi Elem. quare & ipsa nota erit in passibus; si enim radix quadrata huius summae per Arithmetices praecepta extrahatur, erit ipsa linea, AC, id est, numerus passuum radicis extractae, erit idem ac numerus passuum in linea, AC, contentorum. quoniam vero, AC, tangit circulum in C, erit per penult. 3. Elem.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 91","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 93","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}