{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi 94","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/94.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"si verò quis addubitet hanc terrae corporeitatem iusto minorem esse, propterea quod in hanc computationem colles ac montes non venerint, is oculos Mari obuertat, quod loco montium & collium substituimus; neque equidem absque ratione, quandoquidem vt infra patebit, verisimile est montium, & maris corporeitates esse aequales. De altitudine Montium. Appendix. T tractatio de terrae quantitate omnibus numeris absoluta euadat, minimè omittenda videtur montium altitudo, quandoquidem & ipsi altiores terrae sunt partes, & eius perscrutatio subtilis aeque, ac iucunda est. litteris igitur proditum est, inquit Plinius lib. 2. cap. 67. Dicearchum siculum Aristotelis discipulum, primum perpendicularem montium altitudinem dimensum esse, altissimumque prodidisse Pelion, eiusque perpen diculum asseruisse, 1, 250, passus; vnde concludere licet montium altitudinem multo minorem esse sesquimilliari. Notandum vero montium altitudines quotidie magis decrescere, vti manifestè probauimus supra in corollario de permutatione rotunditatis terrae Geometrae autem hoc modo altitudinem hanc metiuntur: in plano quopiam monti proximo, supra quod mons attollitur, Quadratum quod vltima Appar. propositione construximus, ita in cultrum statuunt, vt latus, AB. horizonti aequidistet; latus vero, BE, ad montem respiciat; perpendiculum autem, CI, lateri, CA, appensum debet suae lineae respondere exactè; hoc enim modo instrumentum erit in cultrum positum, siue horizonti perpendiculare. deinde mensor inspiciens per pinnulas dioptrae versus apicem montis, eam susque deque eleuet, donec exactè ipsius apicem per rimulas pinnularum inspiciat; in quo situ dioptram sistat; & consideret triangulum in instrumento factum; v. g. sit altitudo alicuius montis perpendicularis EF, mensuranda, & quadratum cum dioptra ad apicem montis sit directa, vt apparet in figura sequenti, in qua considera duo triangula similia, primum & majus AFE, quod ficiunt distantia AF, altitudo, FE, & radius visiuus AE; alterum minus est in instrumento triangulum videlicet ABD, quod aequinagnium est maiori;nam arguli ad B. & F, sunt recti angulus II. vero ad A, est communis, igitur, & reliqui anguli aequales erunt, ergo triangula erunt proportionalia, idest, erit vt latus AB, ad BD, in paruo triangulo, ita in magno, distantia, AF, ad altitudinem FE.","prev":{"citation":"Sphaera mundi 93","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93"},"next":{"citation":"Sphaera mundi 95","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/95"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}