{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi v","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/v.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"PRAEFATIO. Ropositum mihi est Tractatum de Sphaera conscribere, quem aptius forte Cosmographiam dixerim: in ea enim non solum illos decem ordinarios circulos, vt moris est explicabo: verum etiam de omnibus Mundi partibus, Elementis videlicet, Caelis, atque Syderibus, ea omnia, & quidem abstrusiora, scituque iucundiora, ac digniora pertractabo, quae solent à peritioribus Astronomis in penitiori Astronomia, multa ingenij subtilitate, demonstrari. ea sunt partium hanc Mundi Fabricam componentium, ordo, magnitudines, commensurationes, figurae, motus, illuminationes; ex quibus Mundanae huius Architecturae, constructio, qua nihil praestantius in hac rerum Vniuersitate sciri potest, mirabiliter elucet: Quae quidem omnia non solum nuda in medium proferam, verum quantumuis abstrusa, Mathematicis demonstrationibus, & verò facillimis comprobabo; in quibus demonstrandis consulto abstinebo ab illis impeditis rationibus, quibus planorum aut sphaericorum triangulorum dectrina, atque adeo Sinuum, Tangentium, Secantium, taediosis intricatisque calculationibus, necessaria est. verum vtar methodo adeo facili, & clara, vt allatae à nobis argumentationes à quibusuis, penè etiam ageometretis, intelligi queant. Ea propter vereor ne mihi Astronomiae peritiores iurè succenseant, quòd eorum abdita, atque admiranda quaeque, quodammodo prostituerim, ac in vulgus duxerim propalanda. Ad hanc porrò scriptionem ineudam hisce rationibus adductus sum. Prima fuit rerum Astronomicarum noua atque admiranda inuenta: hoc enim eruditissimo Aeuo complures syderum cultores, atque obseruatores solertissimi extiterunt, quorum diligenti opera, magna syderali huic scientiae accessio facta est. praeterea mirabili illud Telescopij recens Opticorum inuentum, plurima mortalibus, ánteactis omnibus seculis ignota, caelitus commonstrauit.","prev":{"citation":"Sphaera mundi iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/iv"},"next":{"citation":"Sphaera mundi vi","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vi"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}