{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera mundi vi","citation":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vi.md","author":{"name":"Giuseppe Biancani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani"},"work":{"title":"Sphaera mundi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"vnde eiusdem etiam scientiae magnum factum est incrementum Ea propter visum est tandem praesentibus, ac consultissimis Astronomis (quos in hac re Authores sequor) nouam quoque Sphaeram isthaec omnia conplectentem cudi oportere inter quos praecipuus, atque instar omniu sufficiat hoc loco P. Clauius, qui in vltima suae Sphaerae editione temo teriio suorum operum, pagina 75. moriturientem imitatus Olorem, sic cecinit: Nolo tamen hoc loco lectorem latere, instrumentum quoddam in Belgio nuper esse repertum, quo cernuntur plurimae stellae in Firmamento, quae sine eo, nullo modo videri poßunt; Lunae quoque quando est semiplena mirum in modum fracta, & aspera apparet: praeterea eodem instrumento, Venerem recipere lumen a Sole instar Lunae fit manifestum, nam quasi altera Lunula corniculata nunc magis, nunc minus cernitur. Saturnus quoque habet duas stellas se minores, sibique coniunctas. Iupiter habet quatuos stellas erraticas: vt diligenter, & accuratè Galilaeus in Nuntio sydereo, & alibi literis mandauit. quae cum ita sint, videant Astronomi quo pacto Orbes caelestes constituendi sint, vt haec phaenomena saluari possint. Hactenus P. Clauius: quibus veterem Astronomiam tot nouitatibus auctam noua indigere restauratione indicat: quapropter nouam quoque Sphaeram necessario conscribendò esse coram multis saepius edixit, quae cuncta haec noua comprehenderet, ne Astronomiae Tyrones, ac caeteros eius candidatos huc illuc ad varios libellos distrahi oporteret, Secunda mihi causa fuit Auditorum meorum necessitas, ij enim singulis annis mecum conquerebantur nullam extare Sphaeram, quae certa, clara, ac demonstratiua methodo syderalis scientiae Isagogem traderet. vt igitur eorum commodo consulerem prouinciam hanc non detrectaui. Tertia tandem, vt plurium alioquin Dectorum virorum iusto desiderio, ac precibus morem gererem, qui praestantissimae syderum doctrinae per cupidi, obscuritate tamen Astronomicorum librorum absterriti, plurimo labore irrito, votis suis adeo iustis defraudabantur. Hiscè igitur praecipue de causis, tractationem hanc amplexus sum, qua faciles, perspicuaeque adeò demonstrationes exhibentur, vt inde Lectore scientificè res Astronomica, omnium pulcherrimas, ac iucundissimas, magna delectatione haurire possint, atque praestantissimam hanc philosophiam adipisci. Caeterùm prolegomena illa, quae de Inuentoribus, deque Astronomiae partibus praemitti solent: partim ex nostra Clarorum Mathematicorum Chronologia, quam vna cum locis Aristotelis Mathematicis edidimus; partim ex Apparatu ad Mathematicas addiscendas, quem huic operi subnectemus, suppleri poterunt.","prev":{"citation":"Sphaera mundi v","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/v"},"next":{"citation":"Sphaera mundi vii","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vii"},"credit":{"text":"Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi","quality":"ocr"}}