{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Electricorum libri VI 10","citation":"Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/10.md","author":{"name":"Giuseppe Maria Mazzolari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari"},"work":{"title":"Electricorum libri VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Neque enim Poeta noster in secretiora materiae, quam tractat, penetralia ingrediendum sibi esse duxit; quin immo consulto ab iis abstinuit, quae paulo implicatiora ei inter scribendum occurrebant; atque adeo ultro etiam ab illis obtrudebantur, qui nunquam experti quid sit aliquid poetice atque eleganter efferre, ab auctore malebant tractatum conscribi, quam poema confici. Haec enim natura sua hujusmodi sunt, ut poeticum ornatum, de quo Poetam sollicitum maxime esse debere nemo ignorat, vix ullum admittant. Quare iis tantum rebus contentus fuit, quae notitiam quandam materiae, quam non philosophica ratione tractandam, sed poetico more carminibus exornandam suscepit, afferrent; ut potius, qui hoc opus lecturi sint, quid vis electrica sit, omnino non ignorent, quam, quid re ipsa sit, penitus intimiusque cognoscant. Saepe enim auctorem ipsum propalam affirmantem audivi; qui hanc Physicae partem multo recentissimam nobilissimamque, nosse voluerit, eum profecto, si sapiat, neque se, neque poetam scriptorem quemquam; sed tot clarissimos viros aditurum, qui de illa suis in libris luculentius uberiusque scripserunt. Hinc porro effectum est, ut saniori judicio, omissis, quae fastidium aliquod creare possent, voluptati magis, quam legentium eruditioni sibi esse serviendum auctor existimarit. Et sane qui Poetas legunt delectari volunt, non erudiri. Hoc & ipse Virgilius fecit, quem sibi unum atque unicum Poeta noster ad imitandum proposuit; Virgilius inquam, qui in divino illo suo Georgicorum opere, studiose ea conquisivit, quae legentium animos incredibili quadam suavitate delinitos tenerent; & materiem per se jucunditatis amoenitatisque plenissimam, multo jucundiorem amoenioremque efficerent.","prev":{"citation":"Electricorum libri VI 9","label":"IMPRIMATUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/9"},"next":{"citation":"Electricorum libri VI 11","label":"IMPRIMATUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/11"},"credit":{"text":"Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI","quality":"ocr"}}