{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Electricorum libri VI 136-2","citation":"Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 136-2","ref":"136-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136-2.md","author":{"name":"Giuseppe Maria Mazzolari","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari"},"work":{"title":"Electricorum libri VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Vix tenuem excutiet flammam; tibi plurima flamma, Et multa exiliens prodibit luce coruscans, Lamina si rapido non ante incanduit igni. Quod certe indicio est, ignem non esse latentis Vir(a) Vox controversa; cujus vocis cere maluit, atque, ut ego quidem existimo, rectius; nam Martialis loprimas syllabas alii producunt, alii cus, qui citatur, & opinioni contracorripiunt; certantibus Grammaticis & in contrarias sententias abeuntibus. riae suffragari posset, corruptus est. auctor suo usus arbitrio eas produ Virtutis naturam; ut crebris illa favillis Ardeat, & multo cita lumine fulgura jactet. Nam quod sit velox eadem tenuisque, penetret Cùm dicto citius quaecunque objeceris illi Corpora, paene oculis promptum est cognoscere; quodque Sit minime simplex tacito se prodit odore, Indiciumque facit manifestum nidor; at ipsam Ulterius certis naturam exquirere signis Difficile est; atque in tantis incerta tenebris Conjectura haeret, neque tendere longius audet. Post hinc digressus palantes ordine nullo Colligit effectus. collecti classe locantur Quique sua; in prima censentur, corpora suerunt Qui levia attrahere, atque attracta repellere, docti Alternare vices; classis tenet altera flammis Ludere missilibus qui norunt, & cita gaudent Fulgura jactare; illos demum extrema coërcet, Quorum vis inimica fibris & noxia nervis. His ita descriptis; ne, quaeso, hic quaere doceri Singula. quae si tantus amor cognoscere, ab ipso Tute auctore petes. properanti & summa metenti In praesens sat erit paucis exponere, certa Quanam vir sollers usus ratione, quibusque Subsidiis fidens ignotum enaviget aequor; Primus inexperto quoniam se credidit alto. Quando igitur ponit globulis constare minutis Motus globulorum statuitur. cor Collisio porum vis elastica resultus. Corpora aequant ctus. Motus continuo, non interit.","prev":{"citation":"Electricorum libri VI 136","label":"IIDI IMPERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136"},"next":{"citation":"Electricorum libri VI 139","label":"IIDI IMPERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/139"},"credit":{"text":"Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI","quality":"ocr"}}