{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitium physicum de nive 11","citation":"Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/11.md","author":{"name":"Gottfried Cernitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz"},"work":{"title":"Exercitium physicum de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Primarius, sive supremus Finis, hîc si deducendus esset, ineffabile prorsùs divinae gloriae testimonium, testimonium scil. divinae Sapientiae, Omnipotentiae, Bonitatis, ac Providentiae dono isto lanuginoso aeqvè atque Meteororum aliis cognoscendum, praeconiisque laudum extollendum, nobis offerri dicerem Si enim omnia pulcherrimâ atque amplissima in hâc Mundi machinâ, qvae sunt, qvae fiunt, & mortalium saluti unqvàm inserviunt, ex largissimâ Providentiae, Potentiae ac Sapientiae divinae scaturigine prosiliunt, inter sublimia haec opera non ultimum Nivem enumerare nùm aliqvis, nisi ablepsiam fortè patiatur, erit in trivio? Τὰ γὰρ ἀόρατα Θεοῦ ἀπὸ κτίσεως κόσμου, τοῖς ποιήμασι νοούμενα καθορῷτανη τε αίδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θεότης, εἰς τὸ εἶναι αὐτοὺς ἀναπολογητους; dicit qvoque de Ethnicis Ethnicorum Apostolus, Rom. 1, 20. ἔκθ. 2. Secundarium Finem, eumque Genealem, qvem classis hujus, Meteoris aliis, Salutem Universi, ejusdemque Perfectionem, & Ornatum tribuunt, Nos qvoque Nivi attribuimus. Qvinimò Specialem etiam haut inconvenienter allegisse, ea respiciendo, qvibus prodest, videbimur: (1. ) siqvidem fovet & conservat terrae commissa semina, radicesque Plantarum atque Arborum, ne frigore acutissimo prorsùs emoriantur: Terram enim tegendo, externum frigus nives prohibent, ne calorem extingvat, internumque calorem atque vapores cohibent, vires terrae ne citò evanescant. Illud verò, qvod dicitur: Nivem initiô matrem esse segetum, in progressu autem effici novercam, à Meurero citatum, Qvaest. Meteorol. p. 304. si diutiùs terrae insideant, eaque immodicè inde refrigeretur, intelligendum est; rerumque omnium moderatum usum salutarem, immodicum exitiosum esse, edocet. ἔκθ. z. (2. ) Irrigat, Terramque magis fertilem Nix efficit, sensim enim humectat, & qvasi fermentande, eam foecundam reddit, Calor enim solis additur, fumumque conficitomnium multò excellentissimum; cùm aliàs confertim si inundaretur, vires diluerentur; aut omninòlangvescerent; Indeque Potum etiam, qvi paulatimassumptus, meliùs humectare atque refrigerare, qvam universus qvi injurgitatur, discimus. Nec inconvenienter, qvae habet Plin. Naturae mystes celeberrimus I17. c. 2 & qvae Meur. p. m. 300. recitat, it: qvòd ovesaliaque animalia, ut humidum aëreum, ad vitam faciens, Nix alat, nutriat; atque nonnulla alia, si charta pateretur, hûc referri possent.","prev":{"citation":"Exercitium physicum de nive 10","label":"THESIUM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/10"},"next":{"citation":"Exercitium physicum de nive 12","label":"THESIUM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-cernitz/exercitium-physicum-de-nive/12"},"credit":{"text":"Gottfried Cernitz (with Johann-Georg Küssing), Exercitium physicum de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitium_physicum_de_nive","quality":"ocr"}}