{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea 11","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/11.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Potuit enim per caecos aditus tum primum diruptos recipi cauernis immanibus, & in globi interiora penetrare; Cum quicquid aquarum olim montium praesentium cacumina tegere potuit, si miliaribus Germanicis quatuor maris aequore superiora credantur, nondum septuagesimam partem reliqui globi faciat. Ita nihil prohiberet, quae nunc cernimus, emersisse, aut si pars altior iam ante extabat, tum demum homines a summis iugis, vt Scythae obiiciebant Aegyptiis, in nouas sedes, & celebratam Mosi vallem Sinear descendisse: forsan cogente etiam frigore, cum recessu maris ad inferiora ipsi quasi in altiorem aëris regionem sublati viderentur, quae iam non aeque vaporibus temperaretur. Sed si aqua firmata iam tellure, a depressiori loco in ipsos altissimos montes naturali caussa ascendit in diluuio, alia adhuc molitio accersenda est. Pluuiae per se non sufficiunt, nisi aër olim multo quam nunc aquasior fuit. Oceanum spiritu ex terra circum erumpente velut fornice sustentatum vndique surrexisse in orbem parum credibile est: intumuisse velut inflatam ipsam telluris superficiem ad pristinum fusionis tempus pertinet, & Vulcani regnum, quo tempore massa mollis tenaxque erat; In duram iam & fragilem crustam non eadit. Externa, vt Cometae transitum in vicinia, aut Lunam propiorem, quam nunc, quibus attrahentibus aquae emicuerint, accersere non ausim.","prev":{"citation":"Protogaea lxix","label":"MAGNAE BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxix"},"next":{"citation":"Protogaea 12","label":"MAGNAE BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/12"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}