{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea 41-2","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 41-2","ref":"41-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/41-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/41-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/41-2.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Lapis est Asterias dictus, stellae pentagonae specimen referens, quarum multae sibi impositae columellam striatam componunt. Et suspicatur Gassendus, ex spoliis atque incisuris quorundam vermium formari. Nempe Trochitas quoque, & ex his conflatos Entrochos vertebris similes cum processibus seu apophysibus Lachmundus prope Hildesiam inuenit, vbi & Cordus olim apud Agricolam vidit in commissuris marmoris e cinereo candidi, & in terra glutinosa inter Alfeldam & Eimbeccam vrbes. Sic lapis est Anglis a S. Cuthberto cognominatus caudam animalis referens ex plurimis articulis continuatam, qui ex insula affertur in littore Northumbriae, quam sanctam appellant. Sunt & quaedam huius generis, quae ad corallii articulati ramos saxo incrustatos referuntur, de quibus omnibus extant eruditorum coniecturae, nosque ipsi satis credibile, ni fallor, fecimus, pisces in scissili lapide ex veris animalibus, velut ectypos, superfuisse. §. XXVIII. Et sane plerumque video, quanto quisque in ob-Huc tamen non pertiseruando diligentior, & cum natura familiarior fuit, nent polygoreo proniorem in nostram sententiam visum, vt peritis-norum figurae in Crystalsimi viri merito animalium exuuias, aut aliarum rerum liis aliisque reliquias putent obrutas, nec facile persuaderi sibi pa-rebus, nec ea, quae in saxis tiantur, organica corpora sine exemplo, sine vsu, sine prae occupat. imaseminiis, praeter naturae consuetudinem, in limo saxoue, ineptis matricibus, nescio qua plastica facultate natas. Nam remouere hinc oportet radiata quaedam corpora polygonorumque figuras regulares in crystallis, in granato, in reliquis gemmis & fluoribus, & variis mineris; tum in sexangula niue, in apum alueolis; in vitriolo etiam & alumine, & communi sale, nitroque & sale de cornu cerui & regulo martis stellato; caeteramque omnem naturae inanimae geometriam.","prev":{"citation":"Protogaea 40-2","label":"SX.IISOEIOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/40-2"},"next":{"citation":"Protogaea 44","label":"SX.IISOEIOS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/44"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}