{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea 67","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/67.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"§. XXXVII. A Scharzfelda porro in Hercynias nostras valles ingressi ad Luderi montem venimus, quod oppidum est fodinarum haud expers. Fuit olim sedes Comitibus pro priis, quos nostra Historia non silebit. Eligerodae pernoctauimus. Postero die Brunlaegam itum, vbi ferri minera eliquatur, atque inde ad locum Rubeland. Ibi est Baumanni specus, quam nil solis egentes vesperi ingressi sumus. Prope Rubeland rudera spectantur veteris arcis Berckefeld, quae viciniam olim infestam habebat. Sunt & ferrariae ibi, omnes Guelfebytani iuris. Post quas in edito monte antrum est Baumanni dictum, a primo exploratore, ferri venas quaerente, quem extincta lampade post aliquot dierum errorem egressum non diu superuixisse aiunt; etsi alii alia narrent. Vbi montem ascenderis primum subitur fornix naturalis. Inde ad sinistram nonnihil descendenti aditus antri occurrit, arctior illis, quibus fodinarum cuniculi exeunt. Inde ex angusto non sine difficultate eluctandum est in locum amplum, sed inaequalem, saxo nonnihil ab aquarum sedimentis incrustato stratum. Totam specum in quinque cauitates, velut totidem antra, sed angustiis communicantia partiuntur. Inde transmissuro in cauitatem sequentem, quae amplissima est, rupi acutae inequitandum erat, cui ex eo nomen Caballi. Sed nunc iter commodius redditum est. A rupe descenditur per scalam, atque inde vlterius penetratur, ibi aliquot ex saxo columnas monstrant tanquam stillicidio aquarum formatas, & in vna monachum, in altera Mosen bicornem videre se putant. Non procul a Mose, & alibi passim, occurrunt ossa belluarum & silices fluuiatiles vno velut caemento inuoluti.","prev":{"citation":"Protogaea 66","label":"§. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/66"},"next":{"citation":"Protogaea 68","label":"§. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/68"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}