{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea 70","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/70.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Vidi & ego liquidius adhuc, & sigilli capax. Libauius Medicus vno in frusto habuit & hanc ambram, (nam & sic vocant,) & adnatam illi alteram illam odore pretiosam, quae vulgo grisea dicitur, hic vero nigra erat. Nuper quoque ambram odoriferam in Borussia erutam intelligo. Verum ita non finita, sed translata quaestio est, cum huius quoque genus ignoretur. Ad thermas Bellilucanas Galliae, fragmenta succini lapidibus agnata reperit descriptor. Et Goebelius melanteriam, aliaque subterranea succino adhaerentia vidit. Illud certum est, pene omne, quod recens aduenit, colligiturque, vt in Borussiae potissimum litoribus, quanquam & Cimbriae Danorum, & Pomeraniae, Frisiaeque non ignoretur, maris esse eiectamentum; Itaque valde verisimile est, vbi nunc succinum effoditur obrutum arenis, olim mare vicinum fuisse. Repertum est autem non ita pridem in insula Albis, cui a Billa nomen, e regione Hamburgi a fossore cellam sub terra parante; Et longius adhuc a mari ante aliquot annos ingens massa succini eruta est in villa Praefecturae Blumenau, non longe ab Hannouera, tempore Ioh. Friderici Ducis. Circa Gartouiam, Illustriss. Bernstorfii, Ducis Cellensis Status Ministri, oppidum, frequentius succinum in paludosa ibi regione fodientibus occurrit, & varia inde parata, ac inter caetera vasculum satis amplum ipse ego saepicule admiratus sum. §. XXXIX. Sed caetera ingentium naturae mutationum vesti-De mutationibus terragia nonnihil tangamus habitatoribus fortasse antiquiora: rum per flumina, & de Non illis tamen immorabimur, quae in nostris oris exruinarum ingentium apressa non habentur. Aegyptum Nilo, Arelatensem apud nos vegrum Rhodano deberi, Aristoteles & Peireskius crestigiis. dunt, Nannius Batauiam munus esse Boreae Rhenique.","prev":{"citation":"Protogaea 69","label":"§. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/69"},"next":{"citation":"Protogaea 71","label":"§. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/71"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}