{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea lxvii","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxvii","ref":"lxvii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxvii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxvii.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Neque vero omnem terrae scabritiem aut fundi naturam primae concretioni imputauero. Sufficit a generalibus caussis duxisse sceleton ipsum, & velut ossamenta terrae exterioris, & totius structurae summam, Possunt enim haec vera esse, si quaeras, vnde immanis Oceani cauitas, & insanae montium moles sint natae, velut Imai continuatum Caucaso & Tauro iugum, Atlasque Africam protegens, & Lunae montes, quibus Aethiopia habitabilis facta est, & maximus editissimorum cacuminum per Americae longitudinem tractus, quo illa contra vtrumque Oceanum obfirmata est, & in Europa nostra inconditi Scandinauiae scopuli, & Alpes a Pannonia pene ad Hispaniae fines Italiam praecingentes, & postremo noster in Saxonia excelsissimus Melibocus in eo tractu, quem a resinosis arboribus, non obscuro Hercyniae vestigio, vocamus Harzicum nemus, cuius potissima pars Brunsuicensi ditione continetur. Sed non ideo negamus, solidato iam, vt nunc, globo, minores exustiones, & terrae motus, & priuatas eluuiones, & sedimenta restagnantium aquarum superuenisse, quae magnos saepe tractus obtinerent converterentque; horum enim apud nos quoque vestigia mox dabuntur. Nec dubium est, freta alicubi perrumpente mari effracta; terras in voraginem absorptas, & stagno mutatas; nunc inundata littora, nunc destituta; oppressa loca inferiora, & angustias ruinis montium interclusas, intercepto aquarum cursu; vicissim erumpentes via vi facta lacus, & excauatas ad effluxum valles; natos Vuleanios montes, & denatos; lateque sparsos pumices, & vestigia incendiorum impressa. Sed quid priuatis imputandum sit, aut publicis caussis, facilius aliquando statuet posteritas, explorata melius humani generis sede.","prev":{"citation":"Protogaea lxvi","label":"MAGNAE BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxvi"},"next":{"citation":"Protogaea lxviii","label":"MAGNAE BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/lxviii"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}