{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protogaea xviii","citation":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xviii","ref":"xviii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xviii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xviii.md","author":{"name":"Gottfried Wilhelm Leibniz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz"},"work":{"title":"Protogaea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Verum enim vero sint haec vtcunque splendide dicta, & iis praecipue mirifice placeant, quibus, quae in Sacris Pandectis regnat, simplicitas displicet; Ego tamen non vereor, ne quid religione nostra, quae cum ratione omnino conspirare debet, indignum admittam, si, quod facere etiam non puduit magni & acerrimi iudicii virum, IOH. RAIVM, simpliciter Sacrae paginae quoad litteram inhaeream, quae omnes magnae abyssi fontes ruptos & fenestras coeli apertas fuisse (*) commemorat. Atque hinc remota omni comminiscendi procacitate per apertas coeli fenestras cum laudato RAIO omnis aquae, quae in aëre, vniuerso continenti & vastissimo Oceano circumfuso, haerebat, in pluuiam condensationem fide Philosopho non indigna credo; ruptis autem magnae abyssi fontibus ita totius Oceani superficiem a DEO depressam indigitari existimo, vt vi quadam nobis ignota, accedente supremo omnipotentis naturae arbitri decreto, aquas subterraneas, quantum toti telluri cooperiendae sufficiebat, horrendum in modum euomuerit, quod qua ratione accidere potuerit ipse doctissimus RAIVS (**) latius, nec ineleganter demonstrauit. Et profecto cum ne de minoribus quidem illis inundationibus, quibus leuis aliqua telluris pars submergitur, certi quid definiri queat, an vi interna, atque aliqua quasi aquarum fermentatione, an vero insolitis procellis & tempestati(*) Genef. VII. 11. **) Vide Eiusdem Miscellaneous discourses concerning the dissolution and changes of the World. Adde MARTINI SCHOOCKII diluuium Noachi vniuersale c. 3. & quam primo loco nominare debuissem, egregiam IOH. WOODWARDI Geographiam physicam, vbi multa praeclare dicta offendes, quibus Mosaica de diluuio narratio aduersus THOMAE BVRNETI hypotheses in hanc diluuii historiam infurias, aliaque huius commatis scripta, vindicatur.","prev":{"citation":"Protogaea xvii","label":"MVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xvii"},"next":{"citation":"Protogaea xix","label":"MVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gottfried-wilhelm-leibniz/protogaea/xix"},"credit":{"text":"Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Protogaea","quality":"ocr"}}